Annus
2 0 1 4


Hobbitus iam ultimus

Hobbitus iam ultimus

Hobbitus, sive pugna quinque exercituum (The Hobbit: The Battle of the Five Armies) est tertia et ultima pars trilogii Hobbit, id est pelliculae trium partium, factae a dispositore Neozelandico Petro (Peter) Jackson secundum librum a J.R.R. Tolkien anno 1937 scriptum, titulatum "Hobbitus sive huc et illuc" (The Hobbit, or There and Back Again).

Draconi Smaug vitam superare contigit in insidiis contra se a cohorte Thorini male factis. Statim fere postea draco iste aggreditur urbem Esgaroth. Montem Solitarium autm appropinquat exercitus goblinum et vargarum. Mox fiet pugna quinque exercituum, e quo victorem evadet... Fortasse melius, si id non dicemus, ne spectatores ante pelliculam spectatam eventum sciant. Ceterum memoria tenere debemus historiam Hobbiti continuatum iri in altero trilogio Tolkieniano - "Dominus anulorum" (Lord of the Rings). Multi ergo harum historiarum amatores, postquam novam pelliculam inspexerint, statim tria cinemata alterius trilogii - "Cohors anuli", "Turres duae" necnon "Reditus regis" - libenter denuo spectabunt.

Pugna quinque exercituum facta esse potest - ut nonnulli Tolkienistae putant - secundum memoriam ipsius scriptoris primi belli mundani (1914-18), quo tempore J.R.R. Tolkien ut praefectus militum Britannorum in Francogallia contra Germanos pugnabat. Cuius omnes fere commilitones vitam in his pugnis amiserunt.

Partem hobbiti Bilbo Baggins agit Martin Freeman, Gandalfi Pulli - Ian McKellen, Thorini - Richard Armitage, Balinis - Ken Stott, Bofuri - James Nesbitt acdraconis Smaug - Benedict Cumberbatch (computatraliter in draconem transformatus).

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae