Annus
2 0 1 8


ANIMALIA TERRA MARIQUE VI
Cancer

Et ante et retro cancer solet ire,
Sed pedibus metam potest invenire.
Et cibum quaerentes sicuti edentes
In omnibus cancri semper sunt prudentes;
Reicere sciunt miram vestem duram,
Ut assequi possunt vitam et maturam.

Octopus

Octopus, sed caput – quale?
Calvum est omnino – tale.
Si quid velit is pro cibo,
Cancer, piscis: „Nunc peribo!“
Octo pedes fiunt eius
Manus, praede nihil peius.

Delphinus

Ecce vide! En delphini!
Saltatores en marini!
Vident nos in nostra nave,
Annatabunt, dicent: „Ave!“
Mare nostrum nunc transibunt,
Oram pulchram visum ibunt.

Canis marinus

Canis en marinus! Pinnae!
Excusatus clamor – minae.
Dum est ille in prospectu,
Tibi fuga cum effectu.
Tunc salutem ei signa
Manu tua tam benigna!

Aurelius Vidulić. - 22/07/2018
Incipt prima primi regis Siciliae particula
Dux ubi Roggerius, Guiscardi Clara propago,
iam fastidiret noment habere ducis,
altius aspirat. Qui, delegante Calisto,
ungitur in regem. Rex nova regna facit.
Quem fera barbaries timuit, quem Nilus et omnis
circulus oceani.
Rex ut regna suis subduxit plurima regnis,
disposuit noment perpetuare suum,
inclita cui peperit plures Albidia natosi
occubuit tandem mater et orba suis
successit viduo post hanc Sibilia lecto;
infelix sterilem clausit aborsa diem,
sic erat in fatis, ut tercia nuberet uxor,
per quam Romani cresceret orbis honor.
A magnis veniens natalibus orla Beatrix,
concipt a sole, lux paritura, diem.
Virtulem virtus, docilem proba, casta pudicam,
formosam peperit pulchra, beata piam.
Nascitur in lucem de ventre beata beato,
De Constantini nomine nomen habens.
Traditur Augusto coniux Costantia magno;
Lucius in nuptu pronuba causa fiut,
Lucius hos iungit, quos Celestinus inurgit:
Lucidus hic zenit , celicus ille sacrat.
Tertius in sexto digne requiescit uterque;
sic notat Henricus sextus utrunque patrem.
Nominibus tantis utinam respondeat actus!
Adsint et meritis nomina digna suis!
Luceat in sanctis unus, celestiat alter.
A quibus Henricus munera birra capit.
Tercius antstes sacrat hanc, et tercius alter
copulat, et patri tercia nupta tulit.
Non licuit quartam patri traducere nuptam,
nam paritas numeri dosplicet ipsa Deo.

(“Incipt liber primus” Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 14/07/2018
Fidei oblita religio
Ut rude murmur apum fumoso murmurat antro,
sic novus orbanda rumor in urbe sonat.
Hic tres, hac septem, bis sex ibi, quattuor illic
conveniunt, tenui murmure plura loqui.
Consilio stimulata malo gens seva Salerni
peccatum redimit crimine, fraude dolum.
Obsequium prestare putant periuria regi,
Tancredum curant pacificare sibi.
Ast ubi circumdant inmensa palacia regum,
que Terracina nomen habere ferunt,
exclamant: “Quid agis, Constancia? Stamina pensas?
Fila trahis? Quid agis? An data pensa legis?
Cesar abest. Nos certe et te, miseranda, fefellit!
Quem nimis ardebas, dic, ubi Cesar abit?
Quem tociens fausto iactabas ore potentem,
dic, ubi bella gerit, qui sine crine iacet?
Felix Parthenope, que nec te sola recepit!
Urbs pro te, quod te viderit, ista ruet.
Te vir dimisit. Non vir set apostolus egit:
hostia pro nobis predaque dulcis eris.
”In dominam iaciunt furibunde spicula lingue
saxaque cum multis associata minis.
Quicquid funda potest, quicquid balistra vel arcus,
nititur in dominam!
Ut cornix aquila streptat quam plurima visa,
quam fore noctivolem garrula credit ave
munguibus et rostris furit et movet aera pennisinque modum fabri flamina versata vis,
hic ferit, ille salit, saliens sequiturque cadentem,versat ut inverso malleus ere vices,
sic furit in dominam gens ancillanda potentem,
vertitur in lolium triste cremanda seges.
Johannes Teresi - 08/07/2018
Scelera bigami
Sic scelus eructat, scelerum sic fumat abyssus,
thuraque mortiferi sulfuris olla vomit.
Sic vetus exalat fumum putredinis antrum,
effundit, que vix texta venena capit.
O Sodomea lues, o Gomorrea propago,
vixeris urbanis morsque ruina tuis.
Vas, va!, peccati, veteris vetus amfora fraudis,
fons odiique nephas, exciciale chaos,
templum Luciferi, qui noctem Lucifer odit,
qui, quanto voluit celsior esse, ruit.
Duxeris unde genus, gens a me nulla requirat,
nam Cartago tuos dirruta misit avos.
Paupere lintheolo tecti venere Salernum,
quorum pauperies quid nisi flere fuit?
Quos utinam nunquam vidisset litora nostra!
Ex hiis nature non quererentur opus,
officium quorum, nature crimen et hostis,
femineas ceca polluit arte genas.
Exultans odiis, contraria pacis amasti,
ecclesie stimulus seu rationis honus.
Iusticiam viduis, viso non ere, negasti
multotiens sociis causaque litis eras.
Primicias odii pro regno sepe litasti;
unde queri poterant secula, solus eras.
Te sinus ecclesie contra decreta recepit:
peccati bigamum non decet ara dei.
Te prece vel precio, sanctissime papa, fefellit,
nescio quo pacto tanta licere viro,
ut bigami scelerata manus tractaret in ara,
cui deus eterno se dedit esse parem.
Sepe laboranti cum nil succurrere posset,
umano tenui sanguine gutta pedum.
Ut Paris exussit Troiam fataliter ustam,
ut Sodomos misere mersit abusa Venus,
urbs ita Lernina tibi credens, false sacerdos,
mortis in obprobrium per tua facta ruet.
Quem, miser, extollis, qui ius usurpat et omen,
qui male consortes precipitando ruet!
Nec tu, Parthenope, quod Cesar abinde recessit,
exultes: veniet fortior atque ferus.
Ut lovis ad predam, quanto volat altius, ales
descendens tanto fortius ungue ferit,
non aliter Cesar mundi descendet ab ala,
trux veniet tandem, qui fuit ante pius.

(Particula XXXII - Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 29/06/2018
Oratio salutaris
“Ex oriente deus, Augusti dirige gressus,
ut meus hinc Cesar te duce sospes eat.
Ex oriente deus, conserva Cesaris actus,
ille tuus Raphael preparet eius iter.
Ex oriente deus, Romanum protege solem,
ut repetat patriam sospite mente suam.
Ex oriente deus, custodi nuper euntem,
quo tibi pro magno munere vota feram.
Ex oriente deus, dulcem comitare maritum,
emolli duros, saxea colla doma.
Ex oriente deus, tumidos tere, perde superbos,
coniugis angelicum fac redeuntis iter.
Ex oriente deus, qui regnas in tribus unus,
redde virum famule, que perit absque viro.
Cui mare, cui tellus, cui celum vivit et ether,
vir meus inter tot dona superstese eat.
Si pereo, per eum pereo, quia Cesare vivo
triste nichil patiar, dum modo capta ferat.”
Proditor interea Gisualdi venit Elias,
exhonerans famulas sera podagra manus;
sanguine non hominum didicit lenire dolorem
nec sapit antidotum, seve Mathee, tuum.
Qui, videt ut dominam, quasi gellicus ore rotundo
fatur, et in domina, glis satur, exta vomit:
“Heia, si qua potes, nostris virtutibus insta!
Eia, si qua potes bella movere, move!
Qui cupit omne, quod est, et parti cedere nescit,
amittet totum.
Sic tibi, dum velles totum, quod volvitur evo,
contigit, et regno pro breviore cadis.
Est opus, ut venias merito captiva Panormum;
sic populus, sic rex: hic petit, ille iubet”.

(Particula XXIII – Petri de Ebulo)
Johannes Teresi - 14/06/2018
ANIMALIA TERRA MARIQUE V
Elephantus

O quam mirus elephantus!
Unde venit gigas tantus?
Forsan is est e savanna,
Quae in terra Africana.
Eius quisque pes columna,
Corpus portat, non aerumna.
Nasus, manus, duo dentes,
Elephanto insolentes.
Quos, pro dolor, vendunt multi
Homines, qui sunt inculti.

Columbus

„Genus nostrum numerosum
Est afferre operosum.
Item nos in actione
Varii, cum ratione.
Ex quo nobis homo notus,
Intimus nobiscum totus.
Lingua ipsa hoc testatur:
Nostro nomine formatur.
Nonne sumus pacis signum,
Symbolum amoris dignum?“

Testudo

Quieto animo vivit testudo
Tecta in domo perfecta,
Eiusque similis est pulchritudo
Tecto in arce electa.

Et quaerens pabulum terra marique
Vitam corroborat, tegit,
Sed homo avidus semper ubique
Sortem testudinis regit.


Aurelius Vidulić. - 30/05/2018
De artibus liberalibus septem
Illic diva parens superum, Sapientia mater,
uberis Henrico VI munera digna dabat.
Ipsa ministrantes septem conventa sorores,
ut puerum doceant, officiosa rogat.
Prima loqui recte docet, altera iurgia lingue,
tercia conditos reddit in ore sonos.
Quarta, quid astra velint, cum visa coire retrorsum,
quinta docet numerum pro ratione legi.
Sexta gradus in voce suos docet impare cantu,
septima metiri posse magistrat humum.
Suscipti in gremio virtutum gratia mater
ore virum, iuvenem corpore, mente senem,
quem virtus dilapsa polo sic possidet omnis,
singula quod virtus asserat esse suum.
Hec mores informat et usibus illa coaptat;
hec sibi preiustum vendicat, illa pium;
hec, ubi res poscit, rigidum facit, illa modestum:
lex quandoque potest de pietate queri.
Arma fatigarant superos, que contulit illa:
sic sic era rigent, arma quod hoste carent.
Quod Numidos, qud Sarmaticos sibi Roma subegit,
unde redit Titan, nox ubi prima subit,
Magnus Alexander Darium quod vicit in armis,
quod fait imperio terra subacta suo,
et quod Pompeium Cesar patresque fugavit,
unde Tolomei crimen Egyptus habet:
nullus ei similis, nisi proles, nemo secundus,
Diis meus Henricus equiperandus erit.
Dicitur Henricus; latet hac in voce triumphus:
quod latet, in partes littera ducta parit.
Certant virtutes, certatim munera prebent,
crescit in Augusto gratia plena meo,
infra quem gremium Sapientia dulce recepit:
hec os ore docet, pectore pectus alit.


(Particula LI – Petri de Ebulo)
Johannes Teresi - 25/05/2018
Sapientia convicians Fortunae

Inclita regales crispans Sapientia vultus
aspera Fortune talia verba dedit:
sit tuus Andronicus, saturatus cede nepotis,
cui cruor Italicus potus et esca fuit.
Sit tuus Andronicus, qui crassus cede suorum
addidit ex omni stirpe necare probos.
Cuius ad extremum licet impar pena reatu,
mors sua perpetuo vindice feda caret.
Sit tuus ille senex, qui raptus ut Iccarus alis
occidit et pelago flet sua mersa ratis.
Occidit, ut quondam series immensa gigantum,
quis fuit imperium cura videre lovis.
Sic et Tancredus multo miser ebrius auro
occidit, in dominum dum tulit arma suum.
Si potes, Andronicum civilibus eripe telis;
si potes, alterius regna tuere senis.
Nam meus Henricus VI materna sede sedebit,
in qua rex Salomon sedit in orbe potens.
Talis erit sedes: ebur uxorabit in auro;
hoc hominum sensus exuperabit opus.
Bis senos habitura gradus Henricia sedes,
ex auro sex, sex ex adhamante gradus,
per quos fulvescent civili more leones:
ordine suppositi iussa sedentis agant.
Procedant de sede throni, res ardua, grifes,
procedant aquile seu Nucerinus aper,
prodedant rigidi nostra de sede leones,
procedant fenix, nuncia pacis avis.
A leva Neptunus aquas castiget, et omne
Iuppiter a dextri corrigat ipse solum.
A leva citharam moveat Mercurius aure,
omnividens dextra Phebus in aure legat.
Mars pre sede sedens gladiatus territet orbem,
cogat ad imperium sidera, fata, deos.

(Particula LII – Petri de Ebulo)

Johannes Teresi - 21/05/2018
Primi regis Siciliae
Dux ubi Roggerius, Guiscardi Clara propago,
iam fastidiret noment habere ducis,
altius aspirat. Qui, delegante Calisto,
ungitur in regem. Rex nova regna facit.
Quem fera barbaries timuit, quem Nilus et omnis
circulus oceani.
Rex ut regna suis subduxit plurima regnis,
disposuit noment perpetuare suum,
inclita cui peperit plures Albidia natosi
occubuit tandem mater et orba suis
successit viduo post hac Sibilia lecto;
infelix sterilem clausit aborsa diem,
sic erat in fatis, ut tercia nubere uxor,
per quam Romani cresceret orbis honor.
A magnis veniens natalibus orba Beatrix,
concipt a sole, lux paritura, diem.
Virtulem virtus, docilem proba, casta pudicam,
formosam peperit pulchra, beata piam.
Nascitur in lucem de ventre beata beato,
de Constatini nomine nomen habens.
Traditur Augusto coniux Costantia magno;
Lucius in nuptu pronuba causa fiut,
Lucius hos iungit, quos Celestinus inurgit:
Lucidus hic zenit, celicus ille sacrat.
Tertius in sexto digne requiiescit uterque;
sic notat Henricus sextus utrumque patrem.
Nominibus tantis utinam respondeat actus!
Adsint et meritis nomina digna suis!
Luceat in sanctis unus, celestiat alter,
a quibus Henricus munera birra capit.
Tercius antstes sacrat hanc, et tercius alter
copulat, et patri tercia nupta tulit.
Non licuit quartam patri traducere nuptam,
nam paritas numeri dosplicet ipsa Deo.

(Incipt prima primi regis Siciliae particulaPetri de Ebulo)

Johannes Teresi - 11/05/2018
Imperialis unctio

Serta recepturus cum Cesar venit in urbem,
exultat pompis inclita Roma novis.
Ad Petri devenit eques venerabile templum,
quo pater antistes preredimitus erat.
Balsama, thus, aloe, miristica, cinnama, nardus,
regibus assuetus ambra modestus odor,
per vicos, per tecta fragrant redolentque per urbem,
thuris aromatici spirat ubisque rogus.
Vestit odora viam mirtus sociata diathis,
luxuriant croceis lilia iuncta rosis.
Prima domus templi bisso vestitur et ostro,
stellificat tedis cerea flamma suis.
At domus interior, ubi mensa coruscat et agnus,
purpurat aurato, res operosa, loco.
A vice, Petre, tua pius introducitur heros:
inclitus, altaris sistitur ante gradus.
Primo papa manus sacrat ambas crismate sacro,
ut testamentum victor utrumque gerat.
Brachia sanctificans, scapulas et pectus inungens:
“In Christum domini te deus unxit” ait.
Post hec imperii correptum tradidit ensem,
quem Petrus abscissa iussus ab aure tulit.
Ensis utrimque potens, temple defensor et orbis,
hinc regit ecclesiam, corrigit inde solum.
Iura potestatis, pondus pietatis et equi,
signat in Augusta tradita virga manu.
Anulus ecclesie, regnorum nobilis arra,
offertur digitis, Octaviane, tuis.
Quam geris aurate, Cesar, diadema thiare,
signat apostolicas partecipare vices.
Post hec cantatis ad castra revertitur ymnis,
mandat, in Apuliam quisque quod ire paret.


(Particula X Petrus da Eboli)

Johannes Teresi - 05/05/2018
Sapientiam invocat poeta
Desine, Calliope; satis est memorasse, quod holim
Tityrus ad fagi tegmina duxit oves.
Desine tu, Pean, celeberrima, desine, Clio:
sit mugisse satis commemorasse Iavem.
Non mea Calliopes nec Apollinis ara latabit
carmina, que pecudum, que vorat, exta litant.
Te peto, te cupio, summi Sapientia patris,
que legis eterna mente, quod orbis habet.
Tu pelagi metiris aquas, metris abissum;
Te metuunt solam, te venerantur aque.
Tu patrii legis astra poli, tibi servit Olimpus,
Te sine vita perit; te sine nemo sapit.
Nam quod sol hominum , Salomon, David inclita proles,
sensit seu meruit, creditor esse tuum.
Tu, massam discepa rudem, tu, litis amice
primicias certo conciliata loco,
Tu depinxisti fatali sidere celum:
unde venit, nosti, Phebus et unde soror.
Nam quod friget yemps, ver umet, torret et estas,
siccitat autunnus, creditur esse tuum.
Quod breve litus aquas refrenat turbine motas,
quod montes, quod humum sustinet unda, tuum.
Tu, pudor eternus, sacrasti virginis alvum,
Tu sata, tu nascens, tu genitura creas.
Theasuaros aperi, veniens illabere celo:
semper es ut verax, da michi vera loqui.
Tu divina loqui Petro post rete dedisti,
ex uno per te flumina ventre fluunt.
Nec minor in partes divisa, set integra constas,
ut i set que vis, dans tua dona tuis.
Hos genus eloquii, mentes interpretis illos,
hos virtutis opus promeruisse facis.
Da michi cepta loqui, da ceptis fine potiri,
possit ut Augusto Musa placere suo.

(In cipit liber tercius ad honorem et gloriam magni imperatoris “Particula XLVII” Petrus de Ebulo)

Testimonia collegit

Johannes Teresi - 28/04/2018
CANTUM PIERI

(Latina versio omonimi carminis Fabricii De André)






Dormis sepultus in frumenti campo,
non est iam rosa, non tulipa, at tantum
pro te vigilant ab umbra sulcorum
milia papavera rubro colore.
“Lucios argenteos velim videre,
non iam cadavera quae in fluvium mersere”.
Ita dicebas et erat hieme
ad loca inferna nunc ingredieris,
animo tristi quippe quem piget,
dum ventus algidus inicit nivem.
Conside, Piere, conside nunc,
te volvat ventus huc et illuc,
mortuorum in pugna fer in te vocem,
qui dedit vitam accepit crucem.
Iter faciebas in ima valle,
vidisti hominem passim errantem.
Erat is miles eodem corde,
Habitus tamen adverso colore.
Caede eum, Piere, caede eum nunc,
Post ictum vulnera, vulnera hunc,
donec eius vultus fiat totus exanguis,
donec eum tegant humus et sanguis.
« at si vulnavero in cor aut in frontem,
vix ei supererit ad extremam mortem,
tempus mihi restat ut possim videre
oculos hominis in morte teneri.
Eras intentus in hac meditatione,
ille te videt, in preda timoris,
arma impugnabat ad suam defensionem,
non gratiam refert suo commilitone.
Humi procumbis sine lamentis,
tu ipse sensis uno momento
tempus deficere, non satis tibi
ut petas veniam omnis deliqui.
“Ninetta pulchra, utinam moriar
in primo vere, inter laetos flores”…
Dormis sepultus in frumenti campo,
non est iam rosa, non tulipa, at tantum
pro te vigilant ab umbra sulcorum
milia papavera…. rubro… colore.
Lucia Mattera - 14/04/2018


ANIMALIA TERRA MARIQUE IV
Vacca

Ubi herbae densae, multae,
Ibi erant vaccae cultae,
Quae in pascuis pascebantur,
A pastore servabantur.
Lacte suo sano vere
Illae multos nutrivere.
Nunc in stabulo sunt maestae,
Nonne facimus moleste?

Canis

Parvus, immo sit immanis,
Et quocumque sit colore,
Hero carus eius canis,
Particepsque in amore.

Si et latrat, caudam movet,
Conicit se in te laete,
Tu permulce qui te fovet,
Erit felix stans quiete.

Te amabit et servabit,
Fidelisque semper erit,
Hoc est foedus, firme stabit,
Id cum cane numquem perit.

Ursus

„Num me ullus vocat ursus?
Tum sic tum sic semper, rursus.
Auget caput pictor pingens!
Forsan merito, nam ingens.
Minime irascor, verum,
Si me dicant non procerum.
Num sim ego et frustratus
Si designar soleatus?
Unum rogo et non pravum:
Silvam amo, meum cavum.
Homo, tibi sit motivum
Ut conserves omne vivum.“





Aurelius Vidulić. - 28/03/2018
DE SIDEREO ITINERE

Ultima limina caelum. En cursus sidereae nunc
Conatus navis disces. Quae quinque per annos
missa novos orbes ad barbaricos speculandos,
cultus vitasque ad quaerendos, litora ad illa
audacterque aditum quo nemo se tulit ante.



Alberto Cattaneo - 15/03/2018
CANTUS MARINELLAE


CANTUS MARINELLAE
(versio Latina Luciae Matterae carminis Lucii Baptisti)





Haec pulchrae Marinellae historia vera est,
quae lapsa est in fluvium primo vere,
sed ventus qui eam vidit ita bellam
a fluvio eam transtulit usque ad stellam.
Sola sine memoria ullius doloris,
vivebas sine somnio ullius amoris,
sed rex sine custodia nec corona
pulsavit quondam ter, captus amore.
Tu eum secuta es sine ratione,
ut quidam adulescens aquilonem.
Sol erat et tibi pulchri erant ocelli,
basiavit tibi comam et labella.
Luna erat et tibi oculi lassi,
amplexus arte te, in amore mansit.
Savii et risus fuerunt eo momento,
dein lilia ut stellae in firmamento,
viderunt te laetantem amore certo,
fremebat pellis tua saviis et vento.
Dicunt attamen te, dum recurrebas,
in fluvium lapsam esse, qua nesciebant.
Ille te mortuam, non, putare noluit,
centum annos ad te pulsare semper voluit.
Hic tibi cantus est, mea Marinella,
quae in caelum astro ibas, nova stella,
sed omnia pulchra transeunt uno momento
et te rapiebat e vita avidus ventus.


Textus elaboratioque graphica : Lucia Mattera


Lucia Mattera - 19/02/2018
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
En paeniteo, mi Deus

CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
(Ja se kajem, Bože mili)

En paeniteo, mi Deus,
Peccatorum nunc meorum,
Pectus meum, Deus meus,
Flet et gemit memor morum.

Si ad culpas quis adhaeret,
Numquam tu ulcisci volens,
Tu non sines, ut desperet
De peccatis suis dolens.

Amo te, o Deus bone,
Pectore te amo toto,
Et amorem nunc appone,
Amor tui mi in voto.

Latine reddidit Aurelius Vidulić


Aurelius Vidulić. - 17/02/2018
Iambus de pumilione
Calvities recusatur ut alterius
malum omnem apud poetam, orbis illa tua.
Affluit casus copis ubi triumphum prae-
bet prosiliens guttas saliva ut spumam.
Exiguo tuo pede adambulas
membris modo demissus tuis, glaber nane!
Andreas Novocomensis - 11/02/2018
Animalia terra marique III
Larus

Est in caelo nunc larorum
Magnus chorus fragosorum.
Sunt larorum amatores
Navium navigatores.
Comites eorum lari
Domi et in vasto mari.

Quidam parvus vocat larum
Natatorem sic praeclarum:
„Felix potens tecum nare!
Veni prope, veni, lare!“


Luscinia

„Nequaquam possum magnam me narrare
Nec vocem fortem me habere fantur,
Harmoniam sed dicunt multum stare,
Lusciniae qua valde gloriantur.

Num dices nostrum sine verbis cantum
Et hominis non cordi loqui clare?
Harmonia essentialis tantum
Et merito hoc potes affirmare.“


Cycnus

Cycni candidi, formosi
Ad flumen devolavere,
In splendore, otiosi,
Luxum spargere coepere.

Cibum quaerit agmen totum,
Hic en illum comitatur,
Omnis vesperi commotum
Casum eloqui conatur.

In consessu decrevere
Cras in viam se daturos.
Se sic diceres differre
Pulchritudinem ituros.

Scripsit Aurelius Vidulić

Aurelius Vidulić. - 27/01/2018
David Stellam

Tamen honor magnus fuit David Stellam olim ferre
bene in dalmatica veste infixa eam superbe offerre.
Divinum propter et vero singulare ingens signum
potestatis adrogantia eos damnabat ad patibulum,
homines, mulieres, pueros spretos ut obiectum indignum.
Conferto ordine, corpore congelato et anima mortificata,
in parvulum spatium coacti sordidum et obscurum,
ad mortem ibant sententia certa et praeiudicata.
Quis hoc volebat, nisi qui in corde odium habebat,
stirpis purae conceptum, pravam potestatem tenebat?
At Stella illa quae in Dei caelo lucet,
iure mortem delet, totam inscientiam torret.
Horrendum scelus captivos eos faciens, ad mortem damnatos,
sacrificium iniustum eos reddens ad fossas destinatos,
immortales coronaverunt, innocentes extulerunt,
nullo pretio a fortiori eorum aetatem aestimaverunt.

Johannes Teresi - 24/01/2018
Annus novus, vita nova?
Utinam
annus venturus appareret dissimilis quam anteriores!
Quod eveniret si quisque cognosceret fragilitatem suam
si relinqueret cupiditatem violentam
si coleret naturam summa cum honestate
si quaereret amicitiam sine ullo praemio.
Annus venturus verumtamen dissimilis erit
si humanitas inter homines et in orbe praevaleat
si quisque sibi dabit instrumentum “indifferentiae arbitrii”
si rei pubblicae rectores omnes prudentia civitates regent
si in cordibus omnibus que deorum pax aere imprimatur.

Johannes Teresi - 07/01/2018

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae