Annus
2 0 1 8


Admodum ardua verba Praesidis Americani Donaldi Trump hodie in Congressu late prolata. Subiectio maxima contra migrantes, plurimarum Donaldi Trump disputationum innomerorumque comitiorum argumentum, in propalam contione sensa est. Nam, Praeses Civitatum Coniunctarum Nationes, iis qui advenae deveniunt, sententiam suam asperrime expressit: “Natio mea magnopere gravata ab istis, qui a regionibus latrinarum aspectu proveniunt. Qui a Norvegia nobis excipiendi migrantes sunt.”

Sed post sermonem suum, Praeses Trump quod dixit refutavit, quamquam ab insulsa Haiti atque ab Africa profugis proculcare Americanorum solum licebit, simul Praeses deliberavit. Consociatio Nationum (UN) Praesidis actiones graviter exprobravit.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae