Annus
2 0 1 8


Duma. Consociationes haud Administrativae, quae auxilium offerre in civitate Syriaca conatae sunt, nuntios mortis his diebus ostendunt. Enim, ipsi homines albos helmos induentes Consocietatis Medicalis pro Syria in ipso loco coniectum gasium toxicorum factum esse pronuntiaverunt, quocirca XL vel LXX homines -haud perrecte asciscitur- perisse existimantur.

Praeses Americanus Donaldus Trump exprobrationes suas saevissimas contra hominem, qui per eum “fera Assad” vocatus est, Persiam et Sarmatiam per “Friguttium” hodie adiecit. Praeterea maxime Praeses Obama a Donaldo Trump “ob mollitiam suam in re gerenda” contemptus est.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae