Annus
2 0 1 8


Mense Iunio Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump Kim Jong-Un Boreocoreano Dictatore conuenit: illo tempore Praeses ac Dictator uerbatim pacem nouam pacti sunt, per quam asperitatibus bellicis, quae maxime anno superiore metum fouerunt, finem dederunt; hac tempestate non modo pax nascitur, sed etiam coniunctio intuma siue amorosa exflorescit. Epistula enim per Dictatorem missa cor Donaldi Trump, ut hodie in contione publica apud Uerginiae Occidentalis sedem habita praedixit, omnino confusit ac amor Dictatoris ui inrefrenabili eum amplectiur; utrum re uera praelocutus sit an, lusu adhibito, uerba protulit nescitur, at publice declarantur uniuersa.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae