Annus
2 0 1 8


Sina. Meng Hongwei Sinensis Princeps Militiae Ciuilis Internationalis LXIV annorum natus patriam suam diebus superioribus itinere a Francogallica domo sua aduenit. Postquam Princeps Hongwei omnino a die tertio ante Kalendas Octubres euanescit, suspiciones permultae de utraque fortuna ac re incerta exoriuntur atque peruestigationes ut dux inueniatur praecipiuntur. Honore quoque Primarii Ministri ille Hongwei ante XV annos dignatus est, qua de causa, sic existumatur, milites ciuiles inquirentes eum comprehensum esse rati sunt: fere nam pro certo Princeps Militiae Internationalis tenus anno MMXX deprehenditur ut primum pedibus Sinensem terram calcauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae