Annus
2 0 1 8


INCENDIUM NERONIANUM

Roma.
In ualetudinario "Uilla Sancti Petri" apud Urbem incendium hora tertia ante Primam propter damnum electronicum ex alituris, in quibus cariosum locum adhibuit, exardescit atque usque ad uiam Cassiam deflagrauit.

Pueri ad nosocomium "Paruum Iesum" traditi sunt noctu ac in omni loco fumus potissime aer occupat, cuius motus extra aethera a Uigiliis Ignis temptitatur; maximo numero (CD circiter) aegroti permulta ad nosocomia euacuantur: nemo usque ad hoc tempus perisse existimatur, sed certa res cernetur temporibus futuris; multi familiares suos aspicere palam exspectant, sed nondum omnes aegros Uigiliae ac Militia Ciuilis apud ualetudinaria propiora Urbis conlocauerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae