Annus
2 0 1 9


Vehemens turbo in Italia
Ob copiosissimas imbres Venetiae inundatae sunt cum aqua alta usque ad unum metrum et septem decimalia. Cum lutum cuiusdam domum permananasset, vis electrica virum occidit. Etiam urbs Mathera aquis pervasa est, ubi cava saxea, quae olim habitata sunt, in periculo versantur. - 13/11/2019 10h42
Sanguis Italus in Iraquia
Quinque milites Italici, qui milites Iraquiae exercent contra regnum Chalifi, sauciati sunt ob incursum terroristicum, quorum tres cum vulneribus gravioribus, sed non letalibus. - 10/11/2019 23h51
Terraemotus in Media Italia
Tremor terrae graduum quattuor et quattuor decimalium hodie concussit territorium provinciae Aquilae apud finem Latialem. Pavor incolas cepit nullo detrimento accepto. - 07/11/2019 22h47
Terraemotus in Philippinis
In insula Philippina Mindanao tremor graduum sex et dimidiae partis terram concussit ob quem plurimi sauciati sunt. Periculum maris motus non conclamatum est. - 29/10/2019 08h10
Incendia Californiana
Tota California in periculo versatur ob incendia quae duodecim milia quaternorum iugerum arserunt; flammae usque ad propinqua Angelopoleos pervenerunt. Prope bis centena milia a domibus abierunt. - 29/10/2019 07h53
Periit tragice puer
Mediolani puerulus sex fere annorum, qui priore die Veneris deciderat in caveam scalarum scholae cuius discipulus erat, obiit in nosocomio quo receptus erat. Indagatur de homicidio praeter voluntatem facto. - 23/10/2019 10h20
Terror Germanicus
Magistratus Germanicus confirmavit caedem in synagoga effectam a proposito terroristico exortam esse: reum Stephanum Balliet secum contulisse quattuor kiliogrammata materiae displodentis ut plurimos occideret. Odium Semitarum causam sceleris fuisse. - 11/10/2019 06h50
Caedes Italica
Civis rei publicae Dominicanae ob furtum factum ductus cum fratre in Publicae Securitatis sedem urbis Tergestis petere plumbo biocolytas coepit, ablata maniballistula unius eorum: duo triginta annorum occisi sunt, alii sauciati. Sicarius effugiens vulneratus et comprehensus est. - 04/10/2019 23h00
Demonstrationes de aere
Hoc Veneris die iuuenes innumeri in fora totius orbis descenderunt ut metum suum de permutatione aeris demonstrarent: milio iuuenum enim in tota Italia ac plures in XXVI aliis Nationibus ad plateas conuenerunt. - 27/09/2019 20h26
Nugae
Lepida symbola Pauli Kangiser in rubrica "facetiae" edita est. - 23/09/2019 19h21
Extrema ratio
Extrema condicio imposita est de Brexitu: Ministro Primario Boris Johnson intra duodecimum diem mittendum est consilium ut cum Europa foedus fiat. Aliter, ut ait praeses Finnicus Unionis Europaeae Antii Rinne, omnia ad finem ventura sunt. - 19/09/2019 14h09
Furtum latrinae factum est in Britannia
Latrina aurea artificis Mauri Cattelan, opus pretiossisimum cui pondo centum tria kiliogrammata, apud Palatium Blenheim exposita in comitatu Oxoniensi erepta est. Visitatoribus licuit ea uti invicem per tria minuta. - 15/09/2019 21h07
Nulla pax
Post petitionem terroristicam diebus superioribus apud caput Bactrianum ad Boreoamericanorum legatorum aedes Praeses Trump conuentum cum Talebanorum ducibus ad pacem tractandam aboleuit. "Magni erunt effectus" princeps Talebanorum praedixit. - 08/09/2019 21h35
Nova administratio Italica
Hodie Joseph Conte, cui mandatum erat ut novam Italiae gubernationem constitueret ad Quirinalem se contulit ut indicem XXI administrorum ablata exceptione praeberet. Cras coram Praeside rei publicae ius iurandum omnes dabunt. Fides petetur die nono mensis Septembris in consilio legatorum populi. Post sesquiannum novam administrationem idem Minister Primarius creavit, auxilio Quinque Stellarum et Factionis Democraticae. - 04/09/2019 20h22
Periit athleta
Sardinia. Francus Columbu annos LXXVIII natus, unus Italorum qui summum trophaeum "Olympiam" ad disciplinam physicam bis uicit, in Sardinia sua imprompte interiit. Amicus ille fidus Arnualdi Schwarzenegger fuit, qui socium plangit. - 30/08/2019 21h47
Puer celerrimus
Germania. Puer VIII annos natus autoraedae gubernator factus est: ille enim parentum autoraedam abstulit atque milia passuum ducenta in hora peragrauit. Postquam constitit, "Gubernator fieri modo cupiebam" dixit. - 22/08/2019 19h32
Conatus Praesidis Italici
Praeses rei publicae Italicae Sergius Mattarella ab hesterno die convocare coepit in Quirinalem principes factionum ut novae administrationis creandae rationem exploraret. - 22/08/2019 17h22
Redde rationem!
Post rogationem diffidentiae ab Administro Negotiorum internorum Salvini ante nonnullos dies latam, hodie Minister Primarius Italicus Conte coram oratorum popularium coetu praenuntiavit se munus depositurum, fracto foedere administrationis inter factiones “Societatem” et “Quinque stellas”. - 20/08/2019 20h30
Seditio in Sina
Reclamationes non desinunt in territorio Sinensi (Hong Kong) quod fuit colonia Anglica usque ad annum MCMXCV. Nunc V milia seditiosorum aëriportum intercludunt. Seditio exorta est contra legem traditionis, qua punirentur rebelles pro libertate pugnantes. Prope DCC ab ineunti mense Iunio comprehensi sunt. - 13/08/2019 16h40
De bello mercatorio
Praeses Donaldus Trump nuntiavit vectigal decem partium ex centum impositum iri in CCC miliarda mercium a Sina venientium, quod magnum timorem in mercatum nummorum iniecit; utique reputatur in re consilium inesse ut Argentaria Primaria Americae (FED) non mediocriter usuram pecuniae imminuat ad oeconomiam fovendam. - 02/08/2019 18h23
Periit successor
Jihadista Osama Bin Laden, qui terrore suo Boreoamericam summe exterruit, prolem procreauit: Hamza nomen eius. Ille, qui potestatem patris in sodalitate Al Qaeda recipere cupiebat, clam periit: exploratores enim Boreoamericani modo nuntium, singulis omissis, protulere. - 31/07/2019 21h18
Nauis nouitas
"Remigium nauis Britannicae hominum XXIII saluum atque nullo uolnere deprehensum est." Legati Administrationis Persicae hodie nuntium protulere. Vtrum restituentur prompte an non nescitur. - 21/07/2019 20h25
Ἀθηνῶν concussio
Apud caput Graecum hodie terrae motus: ratione Richteriana in incolas quintam uim perfundit. Nullus periit ciuis, qui magna frequentia domum suam effugit. Multa uastantur. - 19/07/2019 15h35
Crisis Italica
Gubernatio Itala in gravi discrimine versatur ob flagitium pecuniae quae reputatur factioni “Societati” a Russia data esse. Periculum est ne nova comitia brevi edicantur. - 19/07/2019 07h43
Flagitium ostrearum
Administer Francogallus Franciscus De Rugy praepositus Transitioni Oecologicae munus deposuit cum valde reprehensus esset de sumptuosis cenis Lucullianis cum ostreis, locustis et vino Campaniae Gallicae. - 16/07/2019 18h43
Terrae motus Americanus
California. Vehementissimus terrae motus hodie territoria Occidentis peruasit: ratione Richteriana septimam uim contigit, qua de causa multa quassauit ac deleuit. Multi locum effugerunt atque sorte fauente nemo periit, quamuis quidam gasiis exhalatis offensus sit. - 06/07/2019 20h03
Vniuersine in Europa?
Lybia. Minister Internorum Lybicus consilium Administrationis nouum palam nuntiauit: "Lybici fines scilicet non tuti incolis sunt: omnes ciues, qui Nationem nostram relinquere uelint, terram nouam appetere concedebimus. Consilium attamen omnino non captum: de re protine consulemus." Ecquid enim Ministro Internorum Italico? - 04/07/2019 16h32
Incendium militare
Apud portum Russicum nauis submarina religatur, cum incendium intra nauem subaqueam deflagrauit: XIV nautae propter gasia mortem obierunt. Inuestigatio attamen magistratibus Sarmaticis atque uigiliis incipitur, ne aliquid in rogi casu diffugiat. - 02/07/2019 18h32
Tristis nuntius de nova Latinitate
Nuntii Latini finiti. Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis, qui inde ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1989) iam triginta annos septimanatim emittuntur, post hanc emissionem finiuntur et decreto moderatorum radiophonicorum post ferias aestivas non continuabuntur. Auscultatoribus, quorum grex ad omnes orbis continentes amplificatus est, propter fidelitatem gratias quam maximas agimus et valedicimus. Tuomo Pekkanen (Nuntii Latini 14.9.2019) - 30/06/2019 10h46
Olympias Italica
Vigesimum post annum -Augustae nam Taurinorum Olympiades fuit- Italia Olympiadem adsciscere probauit: Mediolani enim Olympiades uernales aderunt, Curtinae hibernales anno MMXXVI: Suiones se excepturos pronuntiarunt, sed magis idonea Italia uisa est in certatione. - 24/06/2019 21h11
Consilium pacis in Medio Orienti
Domus Alba pronuntiavit Civitates Unitas decem miliarda dollariorum collocaturas in territoriis Palaestinorum Areae Gazae et Cisiordaniae ut paci illic faverent et oeconomiam nationum finitimarum, Iordaniae, Libani, Aegypti sustentarent. - 22/06/2019 23h09
Terra quatit Iaponica
Terrae motus, ui multa empta, ciuitates Iaponicas adeo concussit ut nonnulli undas maritimas ingentes missurum putabant, quod, quamuis metro Richteriano septimo gradu terra se quatit, non euenit. Sinensis quoque terra motum pollentem accepit. - 18/06/2019 17h59
Terrae motus Italicus
Apud regionem Carnorum horis superioribus terra quatit atque nonnulla ui sysmografos concussit, qui tremorem subscripsere. More Richteriano uis tertia ac dimidia adhibetur: attamen concussiones ualidiores futurae minime putantur, - 16/06/2019 17h55
Cathedralis iterum aperta est
Lutetiae, coram paucis adstantibus, inter quos sacerdotes, canonici , operarii, in cathedrali Nostra Domina missa celebrata est. Ne area quidem templi ceteris fidelibus patens fuit ut vespertinis precibus interessent. - 15/06/2019 22h55
Caedes in pago
Mali. Diebus superioribus apud pagum Malensem impetus perfertur atque multi in ipso periere: turba enim armata in incolas displosit scloptetis ac C fere homines interfecit. - 11/06/2019 23h29
Cecidit helicopterum damnose
Novi Eboraci, in media insula Manhattan ob descensum ad terram male gestum helicopterum in caeliscalpium quinquaginta quattuor tabulata altum procubuit; gubernator periit; incertum est an aliqui vulnerati sint. - 10/06/2019 23h32
Foedus de migrantibus
Nonnullos post dies ille Praeses Donaldus Trump sua ostentauit de foedere Mexicano, quod his diebus differtur: de migrantibus enim foedus adeptos esse, cuius modis cum migrationes Mexicanas ad Boreoamericae praesidebunt tum uectigalia Mexicana Boreoamericanis rebus remouebuntur. - 08/06/2019 23h46
Collisio nauium
Coitio apud Venetianum fretum nauis circumuectantis atque cymbae multos hodie deterruit: maxima enim nauis perculit cymbam, qua de causa metus naufragii exoritur. Fauente sorte V tantum homines offensi sunt. - 02/06/2019 21h40
Tempestates Americanae
Apud prouinciam Ohio turbines nonnulli heri locum attigerunt atque domus permultas iecerunt: Millionum V hominum in tenebras propter uim magneticam aeriorum fluctuum inciderunt. - 28/05/2019 23h26
Pavor redit in Francogalliam
Lugduni saccus cum pyrobolo relictus ante pistrinum diruptus est: decem fere sauciati sunt non graviter ex quibus puerula. Reus sceleris exquiritur quidam triginta annorum, dum formido diffusa est. - 25/05/2019 00h49
Perfugae Lybici
Cum apud Regionem Syrticam inpetus noui inciperent, arma sine fine promota in ciues, quorum fortuna maximo periclo inest: profugi enim ciuitatem magno numero reliquere ac relinquent. LXXV adhuc milium. - 18/05/2019 18h17
Quousque tandem?
Boreoamerica. Praeses Donaldus Trump de re societatis telephonicae "Huawei" consilium nouum cepit: illa uerum industria in tabulis pessimis mercatoriis Boreoamericanis inponitur, qua de causa Administratio Sinensis collegis Americanis haud paulisper inuidit. - 16/05/2019 21h24
Carissimum opus artificis
Tabula pictoris Claudii Monet in qua manipulus spicarum conspicitur, saepe repetita imago, Novi Eboraci pretio maximo centum et decem millionum dollariorum empta est. - 15/05/2019 14h51
Arma in sinu Persico
Pentagonus confirmavit manum missilium “Patriae” allatum iri in Medium Orientem ut minis Persarum obsisterent. Ob eandem causam ante nonnullos dies constitutum erat pyrobolarios et classem ad bellandum in sinum Persicum mittere. - 11/05/2019 23h24
Calamitas aëria in Russia
Aeronavis societatis Russicae Aeroflot coacta descendere in aëriportum Moscuae ob instantis periculi casum flammis involuta est: ex LXXVIII viatoribus XLI incendio perierunt. - 05/05/2019 23h27
Carcer subterraneus
In re publica Africae Meridionalis mille et octingenti metallici in platini fodina inclusi sunt, cum puteus ad ascendendum damna accepisset. Illis sunt aër, aqua et cibaria quantum satis, ut existimatur. Interea alius puteus requiretur ut a clauso exeant. - 30/04/2019 22h05
Noua Ceylonensia
Aliquid noui de facinoribus diei superioris. Primum numerus mortuorum augetur: trecenti enim demum hominum periere enumerantur; secundum, Ciuitas Islamica, quamuis fragmentis suis tantummodo uiuat, actum uindicauit. Carceres maiore numero complentur. - 23/04/2019 20h46
Fausta omina
Laetus dies Paschalis sit omnibus lectoribus et scriptoribus! - 20/04/2019 20h51
Reficietur
Cathedralis Nostra Domina graviora damna accepit ob incendium, tamen res pretiosissimae servatae sunt vel putantur restaurari posse. Primis tres diebus post calamitatem mille milliones euronummorum a ditissimis societatibus pro refectione iam promissi sunt. - 18/04/2019 23h25
Terribile incendium Lutetiae cathedralem vastat
Templum primarium Nostra Domina Lutetiae flagrat; flammae vorant praeclarum signum religionis Christianae et artis Europaeae. Incertum est an servari possit. - 15/04/2019 22h29
De bello civili Libyco
Cum Tripolis obsideretur, scholae conclusae sunt et cibaria coempta; Itali in opera apud societates petrolei a Libya profecti sunt. Praeses Serray proditionis ducem Haftar accusat simul et Praesidem Francogalliae Macron. - 07/04/2019 12h20
Extrema ratio Britannica
Cum foedus Brexitus a populi Consilio repulsum tertium sit, Ministra Primaria Theresa May ultima experietur: ignoratur num pactum levius oblatura sit an novum plebis scitum. - 31/03/2019 22h29
Turbo Africanus
Tempestas hodie apud regiones orientales Africanas terram uastauit: multi in inpetu aeris perierunt, quorum numerus centenarum molem attingere putatur. - 17/03/2019 20h57
Calamitas in aëre
Aëronavis societatis Boeing mane concidit paulo post profectum ab urbe capite Aethiopiae; omnes CLVII viatores urbem Nairobi petituri perierunt. Suspicio est de exemplari cum sit idem ac quod in Indonesiam ante quinque mensem deciderit. - 10/03/2019 20h09
Vita et mors cum belua
Mane in re publica Ceca homo triginta tres annos natus a leone domestico in capsa concluso laniatus est. Ille contra legem etiam leaenam in altera cavea custodiebat. Fertur nolens cum fera interclusus esse. - 06/03/2019 19h57
Sine poena
Nullum erit iudicium nec quaestio in milites, qui contra adulescentem Afroamericanum inermem apud atrium auorum missilia per sclopteta iniecerunt. - 03/03/2019 23h44
Cardinal perniciosus
Custos Aerarii Vaticani pristinus Pell, LXXVII annos natus Australicus, propter uim adhibitam in pueros comprehensus est atque honoris sui a Pontifice Maximo Francisco, qui maxime poenas adicere in eos uult, exutus: quaestio enim de paedophilis coercendis Decembri mense anno MMXVIII de fine eum condemnauit. - 26/02/2019 23h44
Suppeditatio Europae
Francogallia et Germania concorditer constituerunt erogationem pecuniae Unionis Europaeae pro reformationibus datum iri illis inter res publicas quae intra spatium semestre ad effectum commutationes perducerent. - 22/02/2019 23h47
Ruit aliquid in Athenaeo Russico
Moscuae pars aedificii Universitatis inquisitionis technologiae informaticae, machinalis et optices corruit: timetur ne viginti saltem sub reliquiis maneant. Ruina accidit dum opera restitutionis conficitur. - 16/02/2019 19h21
Novum pactum
Ministra Primaria Britannica Theresa May plus temporis a Coetu legatorum petitura est ad experiendum num novum foedus ex Unione Europaea consequatur de Brexitu et commercio apud fines inter Hiberniam Meridionalem et Septentrionalem. - 10/02/2019 23h40
Pontifex Arabicus
Arabia. Pontifex Maximus Franciscus ad ciuitatem Abu Dhabi hodie peruenit atque Paparum uniuersorum primus in Arabia profectus. Princeps Arabicus eum libenter accepit, ut missam postero die habeat coram C milibus hominum. - 03/02/2019 21h47
Venetiola in bivio
Multa milia Venetiolanorum in forum principale capitis Caracas convenerunt ut partes praesidis Guaiadò sustinerent et praesidi Maduro reclamarent. - 02/02/2019 20h08
Non superfuit
Iulianus, parvulus Hispanus duorum annorum, qui in puteum concidit, post tredecim dies, mortuus repertus est. Frustra cuniculus parallelos magna difficultate propter saxa interiecta effossus erat. - 27/01/2019 13h25
Pedibus lusor multatus
Hispania. Pedilusor Lusitanus Christianus Ronaldus propter fraudes oeconomicas maximas impensae XIX millionum Eurorum condemnatus est. Carcere non pedibus calcabit quia additio poenae breuior, sed multationem accipiet ulteriorem. - 22/01/2019 16h52
Diruptio autocineti
Heri vespere autoraeda cum pyrobolo in urbe Londonderry Hiberniae Septentrionalis dirupta est. Nemo sauciatus. - 20/01/2019 07h58
Foedus repulsum
Consilium Populare Britannicum pactum de Brexitu a Ministra Primaria Theresa May factum cum Unione Europaea reiecit. Qua re princeps Laborista Jeremy Corbyn rogationem diffidentiae adversus administrationem produxit. Quamquam hoc non bene evenit, periculum est ne exitus ab Europa sine foedere fiat. - 18/01/2019 22h35
Migrantes demum excepti
Melita. Administratio Melitensis, cum se migrantes a nauibus "Maris Oculis" minime excepturam dixerit, demum homines in alto mari ad litora sua appellare passa est. - 10/01/2019 00h02
Lites Italicae
Italia. Minister Primarius Conte hodie de re migrantium XLIX in nauibus "Maris Oculis" adfert: "Si Minister Saluini eos excipere non uult, egomet aeronauem admittam ut conseruentur." - 08/01/2019 23h41
Octavus dies rebellionis
Nova proelia die Saturni facta sunt Lutetiae, ubi rebelles flavo colobio refringenti induti capsas purgamentorum, vehicula et autocineta incenderunt. Machina effossoria pertudit sedem Administri. Hodie etiam feminae reclamaverunt. - 06/01/2019 22h22
Nuntius Papae
Melius est vivere ut athei quam Christiani qui oderunt atque aliis maledicunt, ait Summus Pontifex. - 03/01/2019 09h06
Escensio felix
Navicula spatialis Sinensis Chang’e-4 primum in partem obscuram lunae nuper descendit. - 03/01/2019 08h37

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae