Annus
2 0 1 9


Ciuitates Coniunctae. De Praeside Boreoamericae Donaldo Trump semper disputatur: de illo tamen res caliginibus excerpentur, de quo Praeses Boreoamericanus ab anno MMXVII in quo solium occupauit. De inruptionibus Russicis enim aliquid noui atque tam fortis inuentum est, ut ille Praeses ab exploratoribus "Consilii Federalis Internationalis" delatus est. Suspiciones pollentissime inuestigatoribus oboriuntur cum ille Praeses Donaldus Trump Rectorem "Consilii" ipsius Iacobum Comey anno MMXVII dimisit, ne, ut peruestigatores opinantur, aliquid eius de rebus reperiret.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae