Annus
2 0 1 9


TEMPUS DEEST

De demonstratione Belgica

Greta.jpg"

Bruxellae. Annos XVI nata Greta Thunberg Belgica puella quae de mutamentis ac grauitate caeli in capite Europaeo saepe praeloquitur: pompam nouam hodie Administrationes ac Ministri totius orbis actum iri curauit. His uerbis de re prolocuta est: "Iuuentuti res nouas incipiendas atque rem huius temporis permutandam esse identidem exauditur, nemo attamen nostrum hoc perficere potest: tempus enim non sufficit ut primum adolescamus posthacque ut deberetur agamus.

Ministros Primarios atque Praesides Nationum quam maxime poscimus qui primo auscultent, meditentur ac denique pareantur doctissimo quoque naturalium scientiarum perito: nisi enim tempus, quantum possumus, reuertamur atque caeli res ut consistat ac conuertatur efficiamus, periculorum summum omnibus erit."

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae