Annus
2 0 1 9


Syria. Henriola Fore praefectus societati ad pueros tuendos (UNICEF), quae tristissimum quidque pronuntiauit in publico sermone, his de rebus nos certiores fecit: "Anno MMXVIII sumpto, magis quam mille puerorum in prouincia Syria propter pugnas creberrimas periere: quod modo nobis probabare licuit, hoc tantum est; re uera maiore numero pueri interisse putantur, quamquam nobis (scilicet Consocietati Nationum) conprobandum. Bombardae subterraneae uero maxima causa mortum anni superioris, quae D circiter pueri interfecisse aestimantur, atque iniectus in nosocomia, qui summe anno MMXVIII perpetrantur." Quod maxime animos perturbet: II decena centena milia puerorum in regionibus circundantibus manere possunt post effugium ab ipsis finibus Syriacis, ubi bellum tempus persequitur suum.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae