Annus
2 0 1 9


In capite Nigeriano Lagos puerorum multi perierunt: enim in aedificio ciuitatis ludus primarius infuit atque propter hoc XIII saltem pueri interierunt, ut actuarius praefecturae ciuitatis hodie nuntiauit. Aedes ipsa enim subito corruit. Quamuis pueruli nonnulli mortem obierint, tamen multi conseruantur ab ipsis uigiles ciuitatis, quorum princeps Shina Tiamiyu res gestas suorum celebrauit: VIII minimum hominum uulneratorum confugere potuerunt una cum XL circiter qui illo aedificio infuere. Quod maximum exprobrationibus omnibus dignum uidetur: contra leges ac normas aedificationis ille ludus instructus est idque magnopere de rebus aedificatoriis Nigerianis disputare nonnullos inspirauit, quamquam perpauci nouitatem auspicari possunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae