Annus
2 0 1 9


Regio Syrtica. Noua de proeliis commissis hos septumanas: partes, de quibus ante diximus in articulis nostris, certari sequuntur atque inter se ad Regionem Syrticam capiundam, quamquam de placida blandaque oppugnatione, quomodo nemo diceret, praelocuti sunt, inpetus uirili pro parte faciunt, ut arcem omnino alteri profundatur, alteri retineatur: multi attamen homines impetuum uim compatiuntur atque animo ipso freta per multa-et re uera- collabuntur. XXVII milia hominum domum suam amiserunt, qua de causa perfugae siue exturbati uocari possunt, quorum numerus augetur si de pueros continere uolumus: V fere centena milia puerorum a regione occidentali Lybica his diebus effugiunt atque domus suas relinquere debent. Congregatio Nationum maxime de periclis Administrationes admonuit atque Foedus ad Pueros Seruandos ut eos excipiant exhortatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae