Annus
2 0 1 9


RADIOPHONIUM VATICANUM LATINE LOQUITUR

Per interrete nuntii emittuntur

romania.jpg"

Ab hodierno die octavo mensis Iunii apud stationem radiophonicam Vaticanam audire Latine licet octavo quoque die Saturni nuntios de Pontificis operis et Sanctae sedis in parte ephemeridis quae inscribitur “Hebdomada Papae, notitiae Vaticanae Latine redditae”. Novum commentarium radiophonicum quinque minuta emittetur et ex interreti detrahi poterit.

Rector editorius Andrea Tornielli explicavit hoc non esse desiderium temporis praeteriti sed provocationem ad futurum. Novam notationem hebdomadalem renovare velle etiam in nuntiis linguam Ecclesiae quae cotidie a Radiophonio Vaticano in Missa matutina resonaret. Curator Latinarum litterarum cappellanus honorarius Summi Pontificis Waldemar Turek cum administris de verbis neolatinis auxilium praebebit. Nuntios novos sequetur pars inscripta “Anima Latina, Radio colloquia” dicata ad reparandam pulchritudinem et praecepta linguae Latinae, sed praesertim novas voces neolatinas ad docendas.

Hodie, hora meridiei et dimidia prima acta radiophonica Latina emissa sunt. Primus nuntius spectavit ad iter Papae in Dacoromaniam: “«Franciscus Dacoromaniam invisit, tres dies ut parvula cum Ecclesia ambulet locali atque in dialogo cum orthodoxis »; secundus nuntius ad puellam Nederlendicam quae sibi ipsa inedia mortem conscivit verbis Papae relatis: “Euthanasia et interitus voluntarius, adstantibus adiutoribus, omnium est clades. Nostrum est neminem deserere, numquam cedere, sed curare et amare ad spem iterum praebendam». Tertius commemoravit conventum qui fuit ante quinque annos inter Summum Pontificem, Praesidem Israelis Simon Peres et Praesidem Palaestini Mahomud Abbas in praesentia Patriarchae orthodoxi Bartolomaei primi.

Latinistae sane querentur pronuntiatum, qui in saeclis ex more Ecclesiatico confirmatus est; tamen non potest fieri quin de re gaudeant, quod tandem in Ecclesia Catholica lingua Latina rivivescat et generatim de ea nova cura exoriatur.

Vide: https://www.vaticannews.va/it/vaticano/news/2019-06/debutto-hebdomada-papae-primo-notiziario-latino-radio-vaticana.html

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae