Annus
2 0 1 9


Sicut apud Graecos Byzantii in Vandalos, qui flamma super aquis demanabant, naues onerariae hodie ignescunt in fluctibus Maganensibus (apud Arabiam). Naues ipsae onerariae petroleum peruehunt atque flammae ipsae carinas uorant: sorte fauente remigia nauis Boreoamericanae atque Persarum homines conseruarunt ac deuehunt, attamen carinae ob flammas consumantur. Altera Iaponica alteraque Norrenica, qua de causa ipsi Ministri Scinzus Abe Iaponicus ac Minister Norrenicus maximo metu rem tulerunt atque silentibus ipsis nulla ostentarunt ac praedixerunt. Noua de casibus nauium duarum aliquid peruenturum putatur, quamquam nihil adhuc profertur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae