Annus
2 0 1 9


SVCCESSOR CREATVS

Nuntium de jihadistis

signumisis.jpg"

Sicut ille Praeses Donaldus Trump atque exploratorum legati rettulerunt, Ciuitatis Islamicae princeps al-Baghdadi impetu aeronauali necatus est. Quod legatio terroristica notitiam Boreoamericanam pro certa conclamauit: ille praeterea chalifa semet interfecisse fertur. Nouum ideo ducem creare consuluerunt ac electronice ostenderunt Terroris fautores: Abu Ibrahim al-Hashemi nouus rector ac chalifa communitatis terroristicae internationalis electus est. Parum de nouo principe certiores fieri possumus: nomen eius uero cognomen bellicum est, quod ἀληθὲς πρόσοπον celat. Tyranni sodales eum esse summum in sancte bellando declarauerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae