Annus
2 0 1 9


SALTVS APERTVS

Transitus Indicus

transitus.jpg"

Katarpur. Hoc est uere saltus nomen ad Indiam Septentrionalem: prouinciae enim Septentrionales rempublicam nouam creauerunt Pakistanam decennia superiora sed pacate nihil euenit. Inter gentem Pakistanam atque Indicam odia parta sunt propter secessionem ac bellum exarsit. Quod Indorum templum accedere minime licuit: bellum nam inter religionem et homines interfuit.

Magno attamen conatu magistratuum Indicorum atque piorum maximo studio saltum nouum nunc transire licet, ut aedes admirari peregrini possint. Sacrum praeterea milia multa quadrata prolatum est plus hominum excipiendi causa. Nonnullorum apud sententiam pax forsit inter Indicorum atque Pakistanorum gentem exorietur et primus hic aditus noui foederis est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae