Annus
2 0 1 9


CONFLICTVS BOLIVIANVS

De rebus Boliuianis

bolivia.jpg"

Ille consul Boliuianus Morales eiurationem suam pronuntiauit: comitiorum Boliuianorum priorum exitus nullo consensu excepti sunt, cum de ambitu multi suspicerentur; hocpropter comitia noua indicta sunt ab ipso consule at exercitus illum oppressit, qua de causa ille Morales abiurauit.

Militum minae ipsum Praesidem uexarunt, etiamsi obmutescere minime consuluit, sicut in breui pellicula praedixit: "Nullo modo colluctari desinemus, bellum minime exsequetur. Consules ad tempus Camacho meum consilium excepturos esse ualde spero" qui ipsi fratres eum comprehendere nonnullas per insulas iusserunt. Demonstrationes praeterea in capite Boliuiano atque in alteris ciuitatibus perducuntur: milites ideo ipsum primarium ministrum persequuntur atque consulari iussu deprehendere conantur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae