Annus
2 0 1 9


CASTRA GRAECA

De re aduersa in castris

castragraeca.jpg"

Notissima iamdiu castra Graeca, quae pro uirili parte perfugas Orientis acceperunt: a Syriaci belli inceptu enim castrum post castrum construebatur, ut uitas profugorum seruare liceret. Ab anno summe MMXVI aduentus migrantium maiore cumulo euenire coepit, adeo ut nec castra noua aptum locum comparare possent.

Statiua re uera intra Graecorum fines effecta sunt: senatores enim Europaei de asperitatibus ac periculis sitis in aduersis coram populo fatentur, quae omnia metum summum genuerunt. XXXIII igitur milia hominum in hibernis, sicut nunc ea castra adhibere uidetur, glomerantur: qua de re castra noua instruentur, ut hominum fluxus in ea noua confluantur. Lesbica apud litora maxime migrantes cumulantur, etsi Samia atque Chia multos a fluctibus exceperunt. Societas Nationum ipsos profugos Syria atque Bactria effugere patefecit atque rem "efferuescentem" declarauit. Auxilia maxime appetuntur, ne, migrantibus identidem congerentibus, res omnino deflagret.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae