Annus
2 0 1 9


DE SEDITIONE BACTRIANA

De rebus nouis adnotationes

Bactria.jpg"

Bactria. Kalendis Octubribus res nouae intra Bactrianos fines incipiuntur, quae ad populum maxime pertinent atque rem publicam contingunt. Ciues enim Bactriani seditione magna concertari coeperunt, quod illa administratio peccata innumera multorum sententia perpetrat: ambitus summum est magistratuum uolnus, quod non solum effecit ut humana corda irascerentur; populi penuria enim est summum malum, sicut extera potestas loci doctrinam iubens atque proculatelae indigentes. Quae omnia contra senatum commota sunt: nam ii demonstrantes petrolei uenas atque triuia occuparunt, ut res argentaria partim inficiatur ideoque senatus cominus commoueatur; uindicatio tamen pollens adeo fuit, ut in omni seditione CD circiter homines interficerentur atque milia prope XVII offenderentur. Societas Nationum de re sententiam suam proposuit: "Vis ne adhibita sit in ciues, quorum institutum ad tranquillitatem modo spectat".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae