Annus
2 0 1 9


REX IN THRONO

Victoria pugilis Britannici

pugnus.jpg"

Kalendis Iuniis ille pugil Anthonius Joshua nouum Mexicanum concertatorem inuenit, qui in concursu eum prouicit: Joshua enim pugillatus rex praemium summum ac triumpum amisit et Andreas Ruiz aduersarius herois carpit nomen. Pugil Ruiz, qui paucis notus erat, pugilum primus factus est atque heroem Britannicum in umbram iniecit.

Ille Joshua tamen cladem male gessit et maximo studio nixuque summo triumpum iterum aspexit, qui pugilum optimus uidebatur. Hesterno die nouum concursum coram mundo contendunt riuales: ille Joshua in spectatorum iudicio contra Ruiz uictoriam cepit et praemium summum denuo adeptus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae