Annus
2 0 1 9


COMITIA BRITANNICA

Bernardi exitus

borisj.jpg"

Britannia. Primarius minister Anglicus Bernardus Johnson comitia Anglica antecepit, quorum exitus iam publicati sunt: is Johnson ac pars conseruatiua uictoriam adepti sunt; factio autem progressiua cladem nancta est. Curae igitur multis est Brexitus, qui in suffragio proferendo multorum corda coniunxit: quod praeterea triumuiros monetales attigit. Libra propter exitum electoralem aureum suum auxit atqui societates metu oppressae sunt. Brexitus iam illo tempore maximum fuit propositum ipsi ministro Johnson et se effecturum iamdiu pollicitus est. Quoius uictoria ille Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump, qui cum Britannia foedus propius inire iamdudum studuit. Scotorum administratio praeterea libertatem iterum rogauit, ut secessio inter gentes ac fines eueniat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae