Annus
2 0 1 9


DE SECRETO CVRARVM SACERDOTVM

Secretum extollitur

PapaF.jpg"

Pontifex maximus Franciscus hodie legis Vaticanae correctionem exposuit, quam antea re uera apparabat atqui iamdudum concipiebat: secretum pontificum ac episcoporum de puerili uiolatione nondum lex est. Ille pontifex Franciscus enim ab initio regni sui propositum de puerorum abusionibus, quae perpetrari iamdiu compertae sunt, patefecit: nam peccatum summum hoc putatur atque nominatur ab ipso Francisco et, anno VII exacto ac die natali eius eueniente, pontifex edictum suum promulgauit. Vaticani interim censores legem de aetate puerorum in imaginibus electronicis uiolatorum longius protrahunt: qui enim praetextam nondum ceperunt, ii non mirandi sunt cum dolo in electronicis retibus. Innouatio maxima in legibus Pontificiis, quae pontificis seueritatem ac auctoritatem augebit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae