Annus
2 0 1 9


VENENUM SVINUM

Periculum toti Asiae

sus.jpg"

Morbus suinus per uniuersam Asiam uim suam tam operatur, ut XXX milia suium Sumatrae periere, unde febris postea se demouit ac in Sinenses fines introiuit, quod et Sinenses sues adficiet: aegritudo suina maximum est periculum, quoniam et homines interficere potest. Quarum republicarum attactarum Philippinae insulae summopere adficiuntur ferali febri, sed etiam Austrocorea Boreocoreaque. Aegritudo non modo tamen Asiaticum pecus necauit, sed Africum quoque, unde Congregatio Uniuersalis morbum gignitum esse praedixit; nonnulli rursus de animali periculo nonnulla ostendunt, ne causa ad animalia seruanda decidat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae