Annus
2 0 1 9


NOVA TELA

Experimentum interretiale Russicum

RuNet.jpg

Seiunctio Sarmatica multis modis semet ostendit atqui uaria fortuna per decennia imperia totius orbis attigit: Sarmaticae enim administrationes, dictatura praesente, uallum inter se ac imperium Americanum instruxerunt, quod anno MCMLXXXIX utinam cecidisset!

Tela noua secessa et aliis inuia a sapientibus Russicis apparata est: nam consul Sarmaticus Bladimirus Putin auiam nouam retem machinari architectos suos informaticos iussit, ne Boreoamericanis codicibus electronicis dudum ciues intersint. Quod cum perficeretur, is consul Putin nuntium laete lateque euolgatus est; Vicipediam quoque illi machinatores apparare student. Telephonia praeterea, quorum cordibus cauillatio electronica ab administratione confirmata desit, contra legem esse declarabuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae