Annus
2 0 1 9


EFFVGIVM MAIVS

De fuga Syriaca

fuga.jpg

Bellum Syriacum iam centena milia hominum a regionis finibus expulit: ciues ipsi ad fugam uertuntur, ne uitam amittant. Proelia identidem pugnata saeuissime sunt, quorum singulum ante decem dies maiore ui commissum est: quodpropter patriam reliquerunt atque locos nouos inuenerunt.

Regionem uerum Idlib seditiosi oppugnauerunt ac illius consulis copiae in uicos municipiaque impetum fecerunt et ciuitates per pyrobola incendiaria uastauerunt; qua de causa, sicut Societatis Nationum legati nuntiauerunt, CC milia hominum a regione effugerunt atque ad certiores locos reparare conati sunt. Profugi iam innumeri Turcos fines superarunt ac perfugarum uita uere periclitatur, quod alimenta desunt. Ille praeterea Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump de re sententiam suam exposuit atqui Russicos Syriacosque consules asperrime accusauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae