Annus
2 0 1 9


UTRUM ASIATICIS SEMINARIORUM CATHOLICORUM ALUMNIS MAGIS SIT LINGUAE LATINAE STUDENDUM


Cum novem abhinc annos mulieri cuidam Genuensi, quae inde a puellula amica mea est, dixissem me in Insulis Philippinis linguam Latinam docere, “Etiam in Insulis Philippinis lingua Latina (docetur)?” respondit illa. Rogatum enim eius responsionem puto revera fuisse, nihil aliud, ut plane dicam, quam rhetoricam exclamationem nescio quid stuporis exprimentem, vel potius indignationis: in insulis longinquis quoque inter tropicos positis necnon ad “tertium mundum” –ut dicitur– pertinentibus discipuli miselli institutionem Latinam patiuntur? Dicendum hoc loco est paucos scholarum inferiorum vel studiorum universitatum discipulos linguae Latinae studentes in Philippinis Insulis et –sic enim suspicor– in plerisque Asiae orientalis civitatibus exstare, qui sacrorum alumni non sint. Sermo Latinus ad omnes sane pertinet qui cultum civilem Europae terrarumque ab Europa originem trahentium explorare cupiant, sed his in plagis orientalibus Latinitatis institutio “seminaristis” (ut serioris Latinitatis ecclesiasticae vocabulo utar) tantummodo fere praebetur necnon eis qui cum his scholas frequentent, qui et mulieres sanctimoniales vel Deo consecratae esse possunt, et puellae quae tales fieri velint, et utriusque sexus laici. Parum autem seminariorum catholicorum discipuli in Insulis Philippinis , in Timoria Orientali, in Indonesia, in Cambosia, vel in quavis –ut puto– Asiae meridionalis-orientalis terra (non excepta Singapura) Latinitati student. Pakistaniam quoque, Coream aliasque civitates Asias addere nobis licet. Non considerant ipsi et eorum, in primis, formatores atque rectores –praeter omnia quae de Latinitatis in formatione sacerdotali, religiosa necnon humana pondere proferre possumus quaeque iterum atque iterum repetere solemus– non considerant, dico, et hoc: solummodo linguae Tagalicae, Vietnamicae, Siamensis, Laoticae, Malayanae, Birmanicae, Tamulicae, Malabaricae, Hindicae, Sericae, Mongolicae, Iaponicae, Afganicae, Arabicae –ut nonnulla exempla tantum afferam– doctos locutores posse scripta textusque et Patrum Ecclesiae et liturgiae et Ecclesiae Magisterii necnon aliorum auctorum ecclesiasticorum in suos patrios sermones ad plebis usum convertere ex linguis originalibus, inter quas Latina eminet.

Dominus cuiusdam popinae generis Italici Caebuae, in urbe Philippina in qua nunc sedeo, positae, et ipse Italus mihi recens narravit haud pauca cleri Philippini membra –et sacerdotes et episcopos, quin immo, unum saltem cardinalem– in popina cuius modo mentionem feci plus quam semel vel prandisse vel cenavisse. Caupo ille, ut ad rem veniam (ipse, ut dixi, mihi narravit), vir non sine litteris quamquam non eruditissimus, solebat his presbyteris Ecclesiaeque Catholicae praelatis, inter faceta et seria, sententiolas Latinas proferre, eorum benevolentiam captans, vulgatissimas, quas saepe etiam et Italicae et Anglicae et aliarum linguarum locutores pronuntiare solent sermone suo garrientes, ut “in vino veritas”, “pecunia non olet”, “mens sana in corpore sano”, “summum ius, summa iniuria”. Clerici illi –idem caupo est auctor– nihil respondere his valebant, nisi quod, attoniti, collocutorem Italicum intuebantur, quasi muti essent. Intellegebat tamen popinae dominus eos –ut est verisimile– de sententiis Latinis agi intellexisse. Deo gratias!

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae