Annus
2 0 1 9


Hebdomas in Britannia

Extra fores parlamenti, res Brexitus cottidie agitur maximo cum strepitu a plebe, ex qua alii praecipue et sine pacto a societate Europaea discedere favent, manere alii.

Intus autem in curia communes res quidem extra ordinem aguntur, novus enim Primarius Minister Boris Johnson prima mensis Septembris hebdomade ter ab obstantibus victus. Quod plerique et Partis Laboris et Partis Liberalium et Partis Nationis Caledoniae, cum et nova comitia ei negavissent, et suam legem novam tulissent, concordia inter se in tempus facta, effecerunt.

Deinde depulsit Partibus Optimatibus Primarius Minister unum et viginti socios suos, inter quos erat Canicus quidam Clarke pater curiae, quod legem inimicorum scivissent.

Hac lege coram proceribus perlata Boris ille Johnson imperabitur ut se Bruxellas conferat ad plus temporis, quo condiciones de discessio agantur, petendum. Aegre hoc mandatum sufferet, cum contionem habens dixerit se malle in incili mortuum esse, quam Brexitum deferre.

Illo autem haec dicente, frater minister in regimine illius magistratuum suum deponebat, quod in animo suo, alio re publica ducente, alio re familiari, sententiae de pietate inter se confligerent.

Interea, Iacobus Rees-Mogg princeps curiae communis, etsi apud Britannos urbanitate notus est, medico tamen quodam inconsulte insultavit. Quod is de inopia medicamentorum, quam si Britannia ab Europea descisvisset sine pacto, factum iri, praemonuit. Princeps, iacta in curia contumelia, cum exprobatus a ceteriis Regii Medicorum Collegii esset, cito veniam a medico petivit.

Res eis diebus ita in Britannia se habet ut apud Livium: “nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse.”

Scripsit Rufus Britannicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae