Hebdomada Aenigmatum
    primus liber est tractans aenigmata Latina et Graeca solvenda. In eo LXXXVI
    crucigrammata inveniuntur ex quibus sex Graece conscripta sunt, XVIII
    inquisitiones verborum, quarum tres Graece conceptae, XVI sententiae e
    “rebus” sumptae, quarum duae Graecae, IV quadrata Latina (sudoku),
    circiter L lusus verborum omnis generis.
    Liber subsequitur felicem exitum actorum eodem nomine quae singulis
    mensibus per interrete edita ab anno MMXIV, ad X milia subnotatorum
    pervenerunt, adeo ut maxime vulgata praeter alia Latina facta sint. Titulus
autem officium reddit actis aenigmatum Italicis    ( Settimana Enigmistica) quae “maxime omnium in orbe imitatione
    affecta sunt”.
Liber editus est a a domo editoria Francogallica( Maison du Dictionnaire), eius moderator Lucas Cupidus(Luca Desiata), socii operis Lydia Ariminensis    (Lidia Brighi), Ava Rela (Rela Girolami), Theodorus.
    Praefationes exaraverunt studiosus Vaticani Josephus Sciacca, professores
    Universitatis Simon Beta et Salvator Monda, moderatrix crucigrammatum
    ephemeridis “New York Times” Deb Amlen et Laurentius Lavia,
histrio pelliculae Italicae c.t.e. “Desino cum volo”(Smetto quando voglio), qui alterius Latinistae partes egit.     
    Die quinto mensis Decembris anno MMXVI pactio facta est cum Administratione
    Publicorum Studiorum ut fautrix esset vulgandis aenigmatibus Latinis et
    Graecis ut subsidio ad antiquos sermones docto lusu discendos.
    Inventum crucigrammatum Latine complures aestimationes habuit in actis
    mundanis:
    
        The Times, The Telegraph, BBC, Le Monde, Repubblica, Il Tempo, NBC
        News, Kleine Zeitung, Pravda, etc.
    
    Taenia visifica quae docet quomodo crucigrammata solvenda sint invenitur
apud hoc vinculum:    https://youtu.be/GTwsU3blVBg.
    Felix exitus Hebdomadae Aenigmatum ostendit linguam Latinam adhuc vivere
    atque utile instrumentum communicationis inter nationes fieri posse, aptum
    ad saepta sermonum superanda quae coniunctionis Europae cursum reprimunt.
    www.LatinCrosswords.com
     
     
 Scripsit Lydia Ariminensis