| 
 
    
        Omnia fausta!
    Νεομηνίας nox omnibus lectoribus scriptoribusque "Ephemeridis" nostrae in tantae difficultatis anno fausta laetaque sit!  - 31/12/2020 18h56
 
 
    
        Bona omina
    Prosperum annum exopto omnibus scriptoribus et lectoribus. Mutet in melius aspera res!  - 23/12/2020 16h29
 
 
    
        Mutatio morbi
    Virus coronarium  mutatum quod celerius diffunditur, a Britannia in Italiam migravit; Romam Londinio cum pervenisset  femina hoc  affecta  a ceteris cum marito segregata est.  - 21/12/2020 14h38
 
 
    
        Periit praeclarus pedilusor Italicus
    Hesterno die funus celebratum est optimi pedilusoris  Pauli Rossi qui fuit certator princeps  anno MCMLXXXII, cum  pedefolli ludentium turma Italica victrix discessit  inter eas totius orbis.  - 13/12/2020 21h22
 
 
    
        De Brexitu
    Laboristae petunt foedus oeconomicum cum Unione Europaea feriatur, velut a Ministro Primario Johnson promissum erat, qui tamen cunctatur. - 13/12/2020 19h00
 
 
    
        Contentio Americana
    “America Praesidem non legitimum habere  periclitatur, certamen finem non habuit”, sic ait Praeses Trump  qui designato non cedit.  - 13/12/2020 18h44
 
 
    
        De munere pro praeside Boreoamericano
    Kamala Harris prima femina insuper Afroamericana quinquaginta quattuor annorum  vicaria futuri praesidis Biden creata est. Subsellium in senatu ab anno MMXVI habuerat.  - 06/12/2020 23h50
 
 
    
        In carcere manet
    Cairi, in capite Aegypti,  custodia renovata  est  Patricio Zaki  per XLV dies, in carcere consumptis iam novem mensibus:  cum esset discipulus Universitatis Bononiensis de praeconio seditioso accusatus est, sed posterus dies iudicii nondum constitutus est. - 22/11/2020 23h37
 
 
    
        De comitiis Americanis
    Nuper praeses Trump aperte declaravit  adversarium Biden fraudolenter  electum esse cum suffragia depravata essent, sed adhuc res non probata est.  - 16/11/2020 12h57
 
 
    
        Claustra spectaculorum Italicorum 
    In Italia ad  propagationem viri coronarii coercendam cum  cinematographea  ac theatra clausa sint, omnes  artifices et operarii spectaculis servientes, qui valde reclamant, in  magna difficultate versantur. - 27/10/2020 18h41
 
 
    
        Inundatio Veneta infrenata
    Venetiis aggeres mobiles sublati sunt ut aestum  coercerent: auctus aquarum constitit et altitudo stabilis in urbe. - 15/10/2020 17h11
 
 
    
        Canes Libanenses
    Berytus. Punici sapientes in morbo coronario detegendo canes XX exercitari irrogant, ut in Libanensibus aeriportibus uiro infectos inuenire possint. Quod enim sapientes propter optimum canum odoratum facile factu auspicantur. - 13/10/2020 17h57
 
 
    
        Furtum calamitosum
    Coniuges Canadienses  testas et fragmenta musivi Pompeiis ante XV annos surrepta reddiderunt, cum ad credendum adducti essent malam sortem  eas res sibi attulisse.  - 11/10/2020 13h59
 
 
    
        Morbus praesidis
    Praeses Trump in nosocomio militari inclusus est viro covidiano affectus. Multi reipublicae praeses sive gubernatores e variis nationibus ei litteras miserunt, qui optabant Praesidem valetudinem recuperaturum esse. - 04/10/2020 18h46
 
 
    
        Segregatio Americana
    Per rete sociale praeses Trump nuntiavit se uxoremque Melaniam ad valetudinem spectandam detineri viri coronarii examinis exitum exspectans.  - 02/10/2020 07h54
 
 
    
        Non timet
    Alexander Navalny, adversarius Russicus regiminis,  Bladimirum Putin de suo veneficio accusat. Quod declaravit in percontatione actis Theodiscis “Speculum”data, hac sententia addita: “Meum munus sine metu manere  nec metus mihi est”.  - 01/10/2020 10h51
 
 
    
        Infanda nex
    In nosocomio capitis Indiae Novae Delhi periit puella undeviginti annorum quae horrendam vim passa est, cum stupro, linguae amputatione et spina fracta. Vehementes reclamationes feminarum  adversus quattuor scelestos interfectores exortae sunt. - 29/09/2020 13h53
 
 
    
        Ipse dixit
    “Mox morbus debellabitur Ne id appellaveritis coronavirus, sed chinavirus. Vocabulum corona sonat ut oppidum Italicum vel quiddam huius generis!” Ita nuper praeses Trump in sermone comitiali clamavit in Pennsylvania habito.  - 23/09/2020 11h25
 
 
    
        Nova reperta Aegyptia
    In Aegypto apud sepulcretum Sakkara in puteo sacro  XXVII sarcophagi inventi sunt  qui feruntur a duobus milibus annorum repetere.  Inventum pro numero maximi momenti reputatur.  - 21/09/2020 10h25
 
 
    
        Malum pro bono
    Tunisensis Ridha Mahmoudi, qui profitebatur se sacerdotem catholicum Roberto Malgesini,  auxiliatorem pauperum et migrantium necavisse, coram iudice dicta de nece revocavit. Priore die Martis sponte publicis satellitibus condiciones et causas sceleris aperuerat.   - 18/09/2020 22h15
 
 
    
        Nucleare periclum
    Persia. Societas Nationum de uranii nuclearis continua accumulatione ab illo Persarum consule totum orbem monuit: "Decies modum moles excedit!" - 06/09/2020 19h38
 
 
    
        Periit doctor
    Italicus pictura doctor Philippus Dauerius hodie annos LXXI natus mortuus est. Ille Philippus teleuisionis artium uulgator summus, scriptor et magister in Vniuersitatibus Italicis fuit. - 02/09/2020 23h12
 
 
    
        Calamitas communis
    Ex nuntio ab Universitate Boreoamericana Johns Hopkins emisso,   numerus eorum  qui in orbe viro coronario affecti sunt ex viginti quinque millionibus  constat etiam  mortuis computatis.     - 30/08/2020 18h08
 
 
    
        Eiuratio consulis
    Iaponicus praeses Shinzo Habe de renum suorum malo turpi naturam exposuit, qui tamen uiuacissimus praesidum in Iaponia est: abdicatio igitur futura esse pronuntiatur. - 28/08/2020 23h50
 
 
    
        Potio venefica
    Ex analisi Berolini effecta  quo Alexander  Navalny  ante triduum  receptus est, adversarium Praesidis Putin veneno affectum esse constat.  - 26/08/2020 00h03
 
 
    
        De vaccino Italico
    Prima portio seri  Romae inventi apud nosocomium  Spallanzani ad virus coronarium profligandum voluntario praebita est. Si bene res evenerit, posterum ver  remedium proferetur.  - 25/08/2020 23h48
 
 
    
        Remedium Sinense
    Sina die XI mensis Augusti primum serum vaccinum probavit ad virus coronarium debellandum auxilio genitum  Instituti Biotechnologiae Academiae Medicarum Scientiarum militum. Efficientiae adsensus viam aperiet ut id pro omnibus civibus propagetur si occasio fuerit novae effusae pestilentiae. - 18/08/2020 10h02
 
 
    
        Iactura ingentissima Phoenicum 
    Damna vehementissimae diruptionis quae portum Beryti delevit numerum  quindecim miliardorum  dollariorum explent; quod Praeses Libani  Michel Aoun declaravit. - 12/08/2020 22h29
 
 
    
        Aeronauis cecidit
    Indica aeria nauis, quae ex terris Arabicis ciues Indicos ibi translatos ad ciuitatem Calcuttam Indicam transferebat, in Kerala Austroindicum procubuit: hominum bis centum in ueliuolo continebantur, quorum fortunae adhuc ignorantur. - 07/08/2020 19h46
 
 
    
        Reus confessus
    Profugus Ruandae Emmanuel, triginta novem annorum,  confessus est se incendium incitavisse in cathedrali Portus Namnetum. Se hoc paenituisse affirmavit. Fortasse ei timor erat ne non in Francogallia  iam commorari posset, qua de causa  scelus videtur patravisse.   - 28/07/2020 11h19
 
 
    
        Pecunia Europaea
    Institutum Europaeum decrevit ut DCCL miliarda euronummorum quorum  magna pars non reddenda,   dividerentur inter nationes, ad oeconomiam restituendam post discrimen viri coronarii. Viginti octo partes ex centum Italiae tributae sunt. Tamen pecunia certa condicione suppeditatur, id est apta mutatione administrationis.  - 22/07/2020 07h38
 
 
    
        Comitia Polona
    Polonus Andreas Duda, factionis conservativae, immoderatus patriae cultor, iterum Praeses  confirmatus est maiore suffragiorum numero ornatus  quam adversarius Raphael Trzaskowski.
 - 13/07/2020 23h02
 
 
    
        Mortuus Ratzinger maior natu 
    Augustae Tiberiae Georgius Ratzinger, frater Benedicti XVI, nonagesimo sexto anno aetate, mortem obiit. Artis musicae peritissimus, ordines sacerdotales acceperat eodem die ac Papa Emeritus  qui ante duas hebdomadas eum ivit salutatum. - 02/07/2020 00h01
 
 
    
        Vindicatio Americana
    Praeses Trump postulat decem annorum poenam carceris in eos qui monumenta publica vel destruant vel inscriptionibus vitient; nuper enim Praeses ex Aedibus Albis prospicit turbam, quae conabatur Andreae Jackson statuam deicere.
 - 25/06/2020 22h50
 
 
    
        Terrae motus Mexicanus
    Apud Ciuitatem Mexicum terra maxime tremuit: concussio tanta enim fuit, ut rationis Richterianae gradum prope octauum attigit. Ruinae tamen notitia nulla peruenit, quamuis pollentissimus tremor fuisset. - 23/06/2020 19h47
 
 
    
        Viri medella
    Compertum est dexametasonam, quae est species steroidis, posse sanare vili pretio partem fere tertiam aegrorum, qui ex viro covidiano laborant. Sic nuper provulgatum est ab Universitate Oxoniensi. Hoc enim est primum pharmacum, quod hos aegros partim potest mederi. - 18/06/2020 15h28
 
 
    
        Statuae vastatio
    In urbe Itala Mediolano  furor iconoclasticus statuam  celebris diurnarii Alexandri  Montanelli percussit, qui opinionis conservativae fuerat, odii phyletici et stupri accusatus. Aliqui discipuli Universitatis per teniam sibi vindicaverunt scelus: simulacrum colore rubro inquinatum  est.   - 15/06/2020 09h20
 
 
    
        Virus Americae
    Dum in Europa virus coronarium valde imminuit, res contraria  in continenti Americano accidit. In Civitatibus Unitis plus quam vicies centena milia hominum contagione corrupti  sunt, plus quam centum milia mortui. - 11/06/2020 08h34
 
 
    
        De caede marina
    Tertio hoc anno in Australia cetus necem perpetravit. Senex sexaginta annorum tabula super undas vehebatur apud Salis Litus quod ab urbe  Sydneiana  circiter octingenta kiliometra abest, cum cetus eum adortus est et occidit. Ora omnibus praeclusa est. - 07/06/2020 15h50
 
 
    
        Seditiones Americanae
    Gubernator civitatis Minnesotae  iterum imperavit ut omnes cives urbis Minneapoleos domi se contineret a prima vigilia huius vesperis ad  quartam crastinam; in civitate Georgia praefectus urbis Atlantae idem fecit ad proelia vitanda post necem Afroamericani Georgii Floyd. - 31/05/2020 21h34
 
 
    
        Meschitae quoque
    Sicut in Italia ecclesiae in aduersa tempestate fores patefecerunt, in Ierusalem, ubi uis morbida diminuitur, ac nonnullis in praeclaris ciuitatibus Arabicis. - 31/05/2020 20h41
 
 
    
        Omnia aperiantur!
    Post operae intermissionem trimestrem ob virus coronarium, Minister Primarius Italus Conte declaravit omnes tabernas et thermopolia  a postero die rursum aperiri licere, servatis securitatis praeceptis: personae induantur et spatium unius metri inter cives retineatur.  - 17/05/2020 08h57
 
 
    
        Redemptio periculosa
    Pretium liberationis Silviae Romano ab Unione Europaea gravis quaestio reputatum est, cum factio terroristica Al Shabaab nummis uti posset ad arma emenda et petitiones parandas.  - 14/05/2020 00h45
 
 
    
        Exprobratio Italica
    Sicut ante praescripsimus, ea Siluia Romano post longum exilium Romam reuertit: quam tamen in Italicis innumeri despicione quodamque odio puellam islamicam propter consilium suum religiosum uituperauerunt. Manipulum ei ideo magitratus praebere defendendi causa consuluerunt. - 12/05/2020 23h51
 
 
    
        Viuit!
    Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un, qui diebus superioribus periturus uidebatur, hodie publicam habuit orationem ac conualuisse putatur, praeterea quod centrum nouum soli felicis causa erigere iussit. - 02/05/2020 16h36
 
 
    
        De incerta ducis sorte
    Post tot rumores tandem nuntius veridicus perlatus est de valetudine principis Boreocoreani ab Officio Securitatis Nationis: dictatorem  Kim Jong-un aegrotum esse. Nihil aliud cognitum est. - 01/05/2020 17h37
 
 
    
        Novus morbus de pueris.
    Novum periculum indictum est de morbo Iaponico (Kawasaki) qui pueros usque ad novem annos aetate tangit. In Britannia, Hispania, Italia Septentrionali multi pueri affecti sunt raro concursu  inflammatorio quodam modo viro coronario coniuncto. Viginti in Italia computati sunt. - 29/04/2020 09h51
 
 
    
        Nemo ingredietur
    Praeses Donaldus Trump nuntiavit per rete sociale  immigrationem in Civitates Unitas parumper intermissam  ob virus coronarium, ut civium munera  defenderentur.  - 21/04/2020 17h00
 
 
    
        Receditne morbus?
    In Italia virus coronarium debilius fieri videtur; contagio imminuit simulque numerus aegrorum in nosocomiis. Tamen  series mortuorum non cessat. - 18/04/2020 00h06
 
 
    
        Virus in dies magis diffunditur
    In orbe octies  decies centena milia aegrorum coronaviro numerantur. Plus quam centum decem milia mortui sunt, quorum maxima pars Europaei. - 13/04/2020 00h00
 
 
    
        Summus moderator ad sanitatem reducitur
    Minister Primarius Britannicus Boris Johnson viro coronario aeger nuper a nosocomio Londiniensi dimissus est. Ille gratias egit omnibus ob efficaces curationes sibi adhibitas.
 - 12/04/2020 23h46
 
 
    
        Calamitas ingravescit
    Prope decies centena milia in toto orbe virocoronario affecti sunt. Plus quam ducenta milia in Civitatibus Unitis  ubi providetur numerum minimum mortuorum centum milia,  maximum  ducenta quadraginta milia fore. - 02/04/2020 10h04
 
 
    
        Diffusio maxima morbi
    Toto orbe virus coronarium expanditur; in summa sex  centena milia contagione affecti sunt quorum plus quam centum milia in Civitatibus Unitis. - 28/03/2020 16h18
 
 
    
        Calamitas universa
    Tria centena milia in toto orbe virocoronario affecti sunt, qui perierunt tredecim milia, plus quam nonaginta milia ad sanitatem perducti. - 21/03/2020 23h02
 
 
    
        De peste Americana
    Uno die in Civitatibus Unitis  numerus aegrorum coronaviro duplicatus est: plus quam tredecim milia contagione corrupti sunt. Gubernator Californiae imperavit civibus ne domo exirent ut morbus coerceretur.  - 20/03/2020 09h23
 
 
    
        Consilium Brasiliense
    Brasilia, quae iam clauserat fines terrestres, prohibuit ne advenae  a  magna parte Asiae et ab Europa ingrederentur ob metum coronaviri contactus. - 20/03/2020 09h13
 
 
    
        De uiro noua
    Virus coronarium. Intra fines Italicos morbus conspargitur amplius: milia XIII nunc morbo aficiuntur atque mille homines interierunt. Virus posthac amplissime in Francogallia ac Germania Hispaniaque. Ibi in Hiberia milia III hominum morbo contaminantur. De Persia nescitur, sed malum diffundi aestimatur. - 12/03/2020 22h18
 
 
    
        De uiro notitiae
    Virus coronarium: intra fines Italicos morbus milia X hominum attigit, centena VI perierunt. Europa omnis uiro adficitur: Hispania mille aegrotos alit, Germania ac Francogallia centena aegrorum tenent.  - 10/03/2020 20h41
 
 
    
        Papa in reti
    Summus Pontifex hodie nuntium Angeli pronuntiavit  in bibliothecam  inclusus,  paucis fidelibus videntibus et audientibus  per interrete a Foro Sancti Petri ob periculum coronaviri. Eodem modo admissio publica Mercuri diei habebitur. - 08/03/2020 17h20
 
 
    
        Contagio Vaticana
    Vaticanus virocoronario non est vacans: primus  aegrotus inventus est, qua re omnia praecepta de valetudine apparata sunt ut propagatio mali vitaretur. - 06/03/2020 11h38
 
 
    
        Migrantes repulsi
    Vigiles Graeci finibus custodiendis praepositi gasium lacrimogenum et ictus aquarum coniecerunt in migrantes  Syros conantes in Unionem Europaeam inire. Turci autem simili modo Graecis  responderunt.  - 06/03/2020 11h25
 
 
    
        Louvre Musaeum conclusum.
    Qui operam dant apud praeclarum Musaeum Lutetiae Parisiorum se congregaverunt ut  de coronaviro solliciti consilium caperent: hodie periegetae exclusi sunt.  - 02/03/2020 09h54
 
 
    
        Ultio Italica
    In urbe Neapoli ante biduum puer quindecim annorum temptato latrocinio a custode publico gravissime vulneratus erat. Familiares ulciscentes nosocomium vastaverunt ubi medici eum morti eripere frustra conati erant. - 02/03/2020 09h42
 
 
    
        Pestilentia Americana
    In civitate Vasingtoniae alter mortuus est ob coronavirus. Prima contagio Novi Eboraci inventa est. - 02/03/2020 09h28
 
 
    
        Contagio serpit
    Primus Italus qui non e Sina venerat  viro coronario contactus est in regione Longobardia: exeunte mense Ianuario cum amicis ex illa re publica  redeuntibus  cenam sumperat. - 21/02/2020 09h26
 
 
    
        De praesidis iudicio
    Boreoamerica. De eiuratione futura illius consulis Trump nonnulla proferuntur: quamuis ideo multis consilio abiura esset, is tamen praeses a senatu insons iudicatus est, qua de causa solium ac fastigia relinquere non debebit.  - 05/02/2020 23h02
 
 
    
        Paradisus fiscalis periclitans
    Multi advenae sedem in Lusitania elegerunt quod per decem annos  vectigalia non pendunt, sed nuper factio socialista legem tulit ut migrantibus  Europae de reditu vectigal decem partium ex centum imponeretur - 01/02/2020 10h05
 
 
    
        Pro aeronaue 
    Persia. Post casum aeronauis Vcrainae ciues multi ad plateas Persicas una descendere ut indignationem suam demonstrarent propter impetum in aeroplanum ipsum, quod septuaginta et centum hominum obitum generuit. Multos dies demonstrationes exstaturas putatur. - 12/01/2020 23h02
 
 
    
        De casu aeronavis Ucrainae
    Rector Persicus Hassan Rohani tandem confessus est aeronavem Ucrainam ante triduum  per errorem humanum deiectam esse cum accepta esset pro velivolo hostili. Indagatur ut rei erroris  qui excusationem non habet   inveniantur: in hac calamitate CLXXVI viatores perierunt.   - 11/01/2020 08h35
 
 
    
        Ultio Iraniana
    Irania XV missilia demisit in duas sedes belli Boeroamericanas Iraquiae ubi etiam turmae sociorum sunt; Praeses  Trump declaravit omnes milites servatos esse. Impetus cognitus erat. - 09/01/2020 08h22
 
 
    
        Funera ducis
    Persia. Luctus in tota terra a ciuibus geritur propter interitum illius ducis Persici Soleimani, qui superiore die in bombardamento Iraqensi mortuus est. Administratio Persica ultionem asseuerat atqui rursus uouit.  - 05/01/2020 15h37
 
 
 |