Annus
2 0 2 0

COLLOQVIA BARCINONENSIA

Titius- Salue, amice Gai. Quomodo te habes hodie? Tardius exiuisti ad maenianum hodie. Aegrotasne?

Gaius- Salue, Titi. Minime. Gratias tibi ago me curanti. Bene me habeo. Paullum maestior quam frequenter. Sed nihil pluris.

Titius- Et quid est? Dic mihi.

Gaius- At exspecta, ego autem te uideo ualde laetantem: mohitum bibis his horis matutinis! Nonne furet uxor?

Titius- Immo ipsa parauit deditque… Quid facturus sum? Haec inclusio, coronauiri causa orta, melior reddi a nobis debet quocumque modo sit.

Gaius- Recte dicis: morituri sumus ex taedio et insania nisi ex ipsa pestilentia.

Titius- Tunc quid noui te affligit. Expone mihi.

Gaius- Nostra potissima gubernatio quindecim dies quadragenae indixit omnibus peregrinis qui ingrediantur in Hispaniam.

Titius- Absonum consilium proprium gubernationis fallacis ac aberrantis… Meam sententiam noscis. Peregrinatio extera hac in terra fons primus nostri fisci est.

Gaius- Dissentio.

Titius- Iam scio te fouere partes huius gubernationis socialistae. Et Ferdinandum Simonem reputas omnium optimum epidemiologorum.

Gaius- Et teneo sententiam. Oeconomia melior facienda est quam quod periegesis aliena dare possit huic nationi tantummodo plenae cubiculariis et tabernis.

Titius- Certe, certe…, gubernatio claudens omnia usque ad finem temporum meliorem reddit oeconomiam nostram et aemuliorem in macello internationale… Et tunc qua de causa tristem te praebes?

Gaius- Nonne uidisti in nuntiis teleuisiuis? Emmanuel Macro iussit eandem quadragenam Hispanis in Galliam euntibus.

Titius- Iam intelligo! Et te ualde iuuat uisere tuam aliam familiam gallam Nemausi.

Gaius- Rem cogitatione comprehendisti tandem.

Titius- Et quid uis? Preases gallus respondet iustitia inuicem huic legi nostrae aliquanto absurdae.

Gaius- Attamen haec lex gallica ex odio nata est, minime ex sano consilio.

Titius- Intus in pectore Macronis inspicis? Quid scis de eius sensis? Europa una esse debet peruia suis nationibus, tum magis cum hac aestate coronauirus minus forsitan tundet.

Daniel Aries



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae