Annus
2 0 2 0


RES INCERTA SINENSIS (?)

De Formosae tempestatibus

formosa.jpg

Vtrum insula Formosa Sinensis putanda sit an non dubium est: insula enim semet Sinensem minime nominat atqui nec senatus Sinensis neque Nationum Societas institutiones suas non concedit. Formosae tamen uirus coronarium, prudentibus ciuibus, non tam ample deflagrauit, quam in tota Sina totoque orbe conspergitur: Formosa nationibus multis praestat diligentissima gente sua. Congregatio uniuersalis ad salubritatem curandam insulare uolgus non inclusit, quod reuera non libertate munitum a Sinensi iugo: praeco Societatis Nationum diurnario Formosio Tong rem repetit atque Formosii magistratus iniuriam denuntiarunt ac questi sunt ipso facto.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae