Annus
2 0 2 0


LEGATVS MORTVVS

De legato Sinensi

legatus.jpg

Hesterno die a uigiliis Israelis nuntium nouum praedicatur: is legatus Sinensis Du Wei adeo euanescit ut nemo eum inuenire potuit. Qua de causa uigiliae ipsae speculabantur, ut ipsum reperirent: hodie nuntium nouum adfatur; ille enim legatus domi suae mortuus est, sicut satellites rettulerunt. Interitus causae ignotae sunt nobis, quas nam milites Insraeli nondum publicauerunt ac in secreto omnia uersant. Diebus superioribus is legatus illum Michael Pompaeum seuere exprobrauit: Sinensis enim ciuis in nationem suam iniurias minime tolerauit atque de falso eum Pompaeum accusauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae