Annus
2 0 2 0


ΑΓΙΑ ΣΟΦΙΑ MESCHITA

Permutatio Turca

sanctasophia.jpg

Turcorum praeses Erdogan consilium nouum de ecclesia uniuersali exposuit: Ἃγια Σοφία Byzantina ecclesia, quae ab anno MCMXXXIV μουσαῖον facta est, iterum meschita erit; iam enim ab anno MCDLIII, cum Turci Byzantio potiti essent, ecclesia summa Byzantina meschita creata est. Ille praeses Erdogan de commutatione decretum iam obsignauit, ut Islamici precari possint. Nationum Societas tamen praesidis Turci consultum non bene accepit, quod ecclesia ipsa hominum monumentum, non modo Turcorum est: longissimum enim tempus musarum numen ibi cultum est atque legati praesidem commonuerunt ne priuata consilia capiat utque Societatem ipsam ante omne actum bene consulat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae