Annus
2 0 2 0


KAYNE WEST

De quodam rappero

KWest.jpg

Novum genus et musicum et saltatorium anno fere 1960 in pauperrimis Novi Eboraci suburbiis ortum est, eiusque fautores rapperi vocabantur (a verbo Anglico rapper). Exinde per totos Status Unitos necnon per Hispaniam et Francogaliam diffunditur; primi rapperi fuerunt praesertim Afroamericani et pauperes iuvenes, qui etiam nunc artem suam colunt et proferunt.

Vnus ex iis, nomine Kanye West, se postulavit ut Praeses Statuum Unitorum eligeretur; mense igitur Novembri ibi comitia celebrabuntur; in Carolina autem Meridionali postulationem primum provulgavit: faveret et arma ignifera et cannabim sativam (sive marihuana) et religionem, quam suis verbis per terram Septentrioamericanam praedicat; sed etiam hic illic loquitur de commercio internationali deque biocolytis abuisive agentibus; etiam opinatur mulieribus dollarum decies centena milia (1.000.000) destinare oportere ne abortum committerent. Attamen, suspicatur Westio bipolaritate affectum esse. Praeterea, nuper in quadan arce subterranea se inclusit ob uxoris atque socrūs timorem.Quo eunt Statunitenses?

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae