Annus
2 0 2 0


CLAVSVRA ISRAELIS

Consulis consilio

Israel4.jpg

In terra Israelis morbus coronarius nouam uim accepit: contagionum enim ratio ciuibus Israelianis maior maiorque fuit. In hebdomade ominum milia VI tanta celeritate uiro infecta sunt tantaque ui antea morbus multos necauit, ut primarius minister Netanyahu edictum nouum promulgaret: clausura noua effectum iri pronuntiatur. Pridem nam hominum mille mortem obierunt atque milia centum contagione affecta sunt: nemo igitur nouam multorum mortem studet, qua de causa segregatio ultima a consule indicitur. Hoc tamen omne in tempore festo anni noui euenit, cum intra Israelis fines semper magno gaudio dies festi ad annum nouum excepti sint atque multi ad conuiuia peruenerint, quod demum nunc pestilenti contagione factum esse non potest.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae