Annus
2 0 2 0


INDICA IVSTITIA

Mulier necata est

indica.jpg

Quae saepe saepiusque de mulieribus Indicis nuntiis lectitatur, hae sunt percussorum turpidines in eas commotae: generis intactilis puella, ut in Indicorum ordinibus eas nominari solet, quae non nobilitati intersunt, Dalit XIX annos nata postridie Iduum Septembrium in regionis septentrionalis agro incesto uiolatur posteaque in nosocomio dies XIV pro uita sua colluctatur.

Hesterno die tamen ob gentilium carnificum IV caecum furorem Dalit periit. Stupratores iam in uinculis sunt, etsi puellae Dalit familiares iustitiam reposcunt atque hodie mulieres multae ad fora Indica descenderunt, ut contra muliebria stupra probrum ostenderetur: hoc ab administratione rogitatur, quod magistratus illi auxilio mulierum familiaribus sint atque iustitia stupratores mactent.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae