Annus
2 0 2 0


EXVNDATIO AFRICA

De continentis aquis

Aethiopia.jpg

Societas Nationum ab anno MMXVI inundationum Africanarum periculum indicauit: continentis enim paupertas non solum ciuium uitam sed domos quoque afficit, qua de causa aquarum uis illos magna ui attingit. Praeterea ibi imber pollentior est quam in aliis locis est, sicut in Europaeis nationibus, ubi attamen illuuierum uis saepe multa deruit.

Hoc anno MMXX notitia Africa totius aeui pessima est: hominum VI miliones in Africae oriente ac maxime in Sudanensibus locis, ubi hominum milio exundationibus continguntur centumque perierunt, pluuiis affecti sunt; Aethiopum quoque milio inundationibus afficitur. Quodpropter demum Nationum Societas totius orbis consules summe exhortatur, ut auxilium eis Africis praebeatur atque ciuium uita maxime foueatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae