Annus
2 0 2 0


AVREA AVRORA ABIECTA

De Graecorum fascistis

Albadorata.jpg

Fascistarum factio "Aurea Aurora" iam annis XXX adorta est atque ab ortu suo crimina innumera perpetrauit: cum enim in primis quibus interfuit comitiis anno MCMXCIV senatu connumerarentur, agmine instructo factiosi tamquam milites senatum introiuerunt. Qui fascistae ubique nominantur atque criminum turpissimorum accusati sunt: Graecus cantor Fyssas, qui contra eos uariis modis incruente colluctabatur, anno MMXIII gladio fossus est. Contra enim humana iura fascistae illi pugnabant contraque Europaeam Societatem, quam maxime exprobrabant.

Quorum percussorum rector Nikos Michaloliakos hodie maximae poenae castigatur atque eius sectatores simili modo in carceribus multos annos in uinculis manebunt. Hoc tamen totius orbis fascistis exemplum sit ac maxime in nationibus Europaeis, ubi periculum summum est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae