Annus
2 0 2 0


SAMUEL EGO

Magister occisus est

Virus7.jpg

Samuel Paty Francogallicus magister annos XLVII natus in ludo eius diurnarii "Charlie Ebdo" imagines, quae prophetam Islamicum Muhammad ludificabant, telephonio mobili suo commonstrauit. Qua de causa magister ipse a discipulo Abdoulakh necatus est, qui tamen percussor a satellitibus interfectus est.

Francogallici ciues demum ad homicidium exprobrandum ad totius nationis fora descendrunt atque novam sententiam pronuntiaverunt: "Samuel ego" omnes proclamabant in foris, ut sceleris horrorem verbis eraderent.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae