Annus
2 0 2 0


IMPETVS NIGERIANVS

De agricolarum crimine

Nigeria.jpg

Res Nigeriana, ut saepe dictum est, propter terroristarum immanitates iamdiu male habetur, quae uerum in prouincia septentrionali praeceps fuit. Terroristae heri in prouincia Borno saeuum impetum in agricolas fecerunt, quorum XLIII saltem perisse fertur, etsi numerus difficilis comperitu dictus est. XV praeterea mulieres ab illis locis direptae sunt, quarum sors fere omnibus euidebitur. Minister primarius Nigerianus Muhammadu Buhari per retes sociales maximo probro terroris sectatores exprobrauit atque militum maiorem numerum se conscripturum esse pollicitur, ut ciuium uitam tueantur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae