Annus
2 0 2 0


INCREMENTUM OECONOMICUM ET AEQUALITAS

Apud Miltonum Friedman, eximium oeconomistam, praemio Nobeliano anno MCMLXXVI honestatum, beneficia socialia ex incremento oeconimico proveniunt; itaque hoc incrementum inprimis quaerendum est et deinde reliqua automatice sequentur; attamen multi motus populares hodierni contra abusus et iniustitias ostenderunt incrementum oeconomicum non sufficiere ad pacem socialem vel servandam vel adipiscendam.

Itaque socialistae ansam sumpserunt ut suam doctrinam de aequalitate provulgarent; apud socialistas quaerenda est aequalitas inter omnes homines (vel viros vel mulieres), exinde reliqua beneficia pervenient; attamen utraque doctrina partim fallitur.

Quamvis incrementum oeconomicum omnibus viribus quaerendum sit, sunt tamen beneficia quae non ex oeconomia sed ex bonis moribus atque ethica consuetudine proveniunt. Ipse Adamus Smith non solum de Nationum Divitiis sed etiam de Sensibus Moralibus libros scripsit; at multi oeconomistae videntur unice illum de divitiis legisse; econtra socialistae, qui aequalitatem supremum propositum putant, incrementum oeconomicum plerumque parvi faciunt et errant, nam absente incremento, pecunia pro pauperis adiuvandis deficit, et idcirco pax socialis a multis vulnerabitur, quia aut omnes sine incremento oeconomico semper pauperes erimus, aut, quod magis creo, unice ductores policiti vitam felicem atque accommodatam degent.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae