Annus
2 0 2 0


MEMENTO TE PULVEREM ESSE

In caerimonia impositionis cineris Latina, quae Feria Quarta Cinerum quotannis habebatur, solebant Christi fideles, et fortasse alicubi etiam nunc solent, haec verba audire: “Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris”.

De humana dignitate saepe loquimur multique nostrum, inter alia, Ioannis Pici Mirandulani orationem de hominis dignitate saltem ex parte evolverunt, quae oratio pro novae aetatis praeconio haberi potest. Magnum miraculum est homo, quasi universi centrum sit, rerum terrestrium copula et caelestium: sententiae huic videtur Picus ille Mirandulanus in scripto suo astipulari eamque variis exemplis explicare. Ab re esse autem non arbitror etiam in Christianae religionis provincia de dignitate hominis frequenter loqui, quem in Psalmo octavo legimus minutum paulo minus esse ab angelis; ceterum haud raro de dignitate quoque nostra filiali divina sacris litteris commonemur. His vero temporibus, quae moderna dicuntur quaeque aetate renascentiae artium litterarumque seu artium litterarumque renatarum (ut ferme dici solet, quasi mortuae artes atque litterae prius fuissent) quodammodo inaugurata sunt, plures quam antea homines hac in vita terrena beati esse posse sibi videntur rerumque materialium prosperitatem adipisci magnaque necnon mirifica in totius naturae agere dominatione; quam quidem Deus in primo iam libri Genesis capite homini praescribit: “[D]ominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”.

Cur nunc igitur, hoc quidem Quadragesimali potissimum tempore, ad nosmetipsos humiliandos sententiis et biblicis et ecclesiasticis invitamur, quasi his maxime diebus haec Augustini illius Hipponensis verba resonare nobis atque in nobis debeant: “Ergo quod ad te attendis, humilitatem tuam cogita, pulverem tuum cogita; noli extolli”? Talia scripsit Augustinus ille Afer paulo post quam, hominem alloquens –quemvis hominem–, in eodem sermone haec posuerat: “[P]ropter te Verbum caro factum est”. Inauditum enim aliquid propter hominem (Christiane quidem cogitanti) fecit Deus Christum in mundum mittendo, et tamen homini pulverem se esse est censendum; quod veritati respondere patebit, si hominis originem, in Genesis libro item narratam, consideraverimus. Alibi homo sicut flos agri esse haud semel describitur: hodie est, cras non iam est.

De fragilitate ac caducitate nostra, ut paucis id reddam, et Hebraicis et Christianis oraculis persaepe admonemur, necnon calamitosis fatalibusque rebus quas ipsi sane videmus vel de quibus audimus, qualis impraesentiarum est pestilentia coronaria ex plagis Asiaticis in alias orbis terrae partes diffusa. At omnes beati esse volumus, quod eiusdem Augustini episcopi vocibus subauditur fideles gregis sui in sermone alloquentis: “Vultis vitam, vultis dies bonos”. Vita plene frui nos quoque huius temporis homines volumus, dies prosperos agere quidem volumus laetosque. Periculum tamen est ne quis, amore sui captus immodico, vel potius pravo, suaeque utilitatis solummodo studiosus se tantopere extollat ut cupiditates suas omnibus ceteris anteponat rebus, de aliorum vero voluntatibus naturalibusque desideriis ac iuribus parum curans. Oportet ergo cupiditates nostras compescamus, sensus cogitationesque custodiamus ac refrenemus, carnem domemus (immo, ut haud pauci auctores ecclesiastici Paulum apostolum secuti dicere solebant, corpus castigemus), libidines coerceamus, appetitiones animi contineamus, ne forte ad commoda et voluptates aut etiam ad gloriam nostram terrenam toti intenti vel minimum incommodum, infortunium, frustrationem, iacturam, dolorem suscipere fastidiamus, cuiuslibet adversitatis formae impatientes fiamus, quodvis curarum onus fugiamus; ne forte, denique, eum qui a nobis petat fastidiose reiciamus, eum qui quidquid molestiae quoquo modo nobis attulerit inhumane eiciamus, ab indigentis praesentia aures nostras auferamus.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae