Annus
2 0 2 0


DE NOVO REI PUBLICAE AMERICANAE PRAESIDE

Certamen inter disputatores pro sede presidentiali actum est.

Victor evasit quidam cui nomen Biden (1) et ita factus est quadragesimus sextus Praeses Res Publicae Americanae. Parum notus, revera adiutor fuit veteris Praesidis cui nomen Barack Obama. Quod mirum tamen est, praesentia mulieris, cui nomen Kamala Harris, quae fungitur munere vicarii praesidis novi.

Ex urnis spes nascitur fore ut mutatio rerum felix vitam novam possit tribuere nationi et motum novum imprimere relationibus internationalibus.

“Ero is qui coniungit – ait novus Praeses- "non qui separat. Faciamus ut utrique in auditu simus: cives Americani sumus”.

Haec verba prolata sunt monento victoriae a novo eletcto.

“Opus meum – pergit – "difficile erit sed hoc vobis dico: Praesidem futurum esse omnium civium Americanorum”.

Accessus ad munus in domo alba ut novus Praeses facturus est circiter die XII A.K. februarias anno bis millennio vigesimo uno, Donaldo Tramp ab onere suo amoto. Mulier vicaria, albis vestimentis induta, cum accipiatur clamorimus felicibus et maximi gaudii manifestationibus, dicit coram pubělico: “Eligistis spem, unitatem, scientiam et praecipue veritatem” vetus Praeses, cui nomen Obama, adiunxit, "nec animo minus fero aptus essem ad gratulationes praebendas erga victorem et vicarium eius, honestos in victoria historica. Nam novus Praeses habet quod necessarium est ad onus sumendum. Cum domum albam ingredietur, talia sunt noxia ut nullus Praeses adhuc aptus fuerit ad ea solvenda”.

(1) Nascitur in dago cui nomen Scranton pridie Kalendarum Decembrium anno millesimo nongentesimo quadragesimo secundo. Factus particeps factionis moderatae congregationis democraticae, antea cursus studiorum iudicum egit, oneratus titulo juris doctoris, postea munere defensoris publici electus est, anno millesimo nongentesimo septuagesimo secondo, cum vigenti novem annos natus sit, electus est Senator Federalis, repraesentans institutionem cui nomen Delaware, et in aula altiore Reipublicae factus est membrum inter iuveniores participes Reipublicae. Post hanc electionem onustus fuit sex oneribus subsequientibus quibus curavit relationes internationales et quaestiones iuridicas. In hac collocatione mansit usque ad bis millesimum nonum annum, quoin a munere amotus est cum onus novum adeptus sit apud Praesidem Obama.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae