Reverendus P. Reginaldus Foster (O.C.D.) die 25 m. Decembris morbo Coronato
    obivit. Multos per annos munere secretarii epistularum Latinarum in
    Civitate Vaticana fungebatur, simul atque apud Pontificiam Universitatatem
    studiorum Gregorianam inter primos docuit necnon inde a anno 1985 scholas
    aestivas Latinitatis magistris ac cultoribus destinatas in Urbe recitabat
    ad quas undequaque orbis terrarum centeni fere auditores singulis annis
    ventitabant ut apud peritissimum praeceptorem studerent. Opera eius Latina
sunt multa, ex quibus apud Latinitatis cultores omnes nunc innotescunt    Ossa Latinitatis Sola et Ossium Carnes Multae, symbolas
    complures in periodico Latinitatis edidit, ex quibusdam earum is
    praemiis est honestatus atque brevi inter moderatores eiusdem periodici
    numerabatur. Hisce addendum est Reginaldum operam volumini, c.t. “Lexicon
    recentis Latinitatis” dedisse. Ut homines ad vivum usum sermonis Latini
    induceret, erat cupidissimus quamobrem sessiones colloquendi tam anno
    academico quam aestivo tempore instituit, unde plurimi Latineloquentes
    facultatem Latine sermocinandi adepti sunt. Vestigiis et monumentis urbis
    Romae perlustrandis valde delectabatur ideoque saepenumero in locis
    antiquis celeberrimis cum discipulis suis conspici poterat. Homines sua
    eruditione, et caritate, et mira modestia allectos ad suum litterarum
    Latinarum amorem studiumque mirabiliter adduxit. Lucem Reginaldus Foster
    Milvauchiae (C.F.A.S.) die 14 Novembris 1939, haud nobili loco natus
    aspexit; adulescentulus cum annum decimum tertium attingisset, alumnus
    sacrorum factus est, deinde decimo quinto vitae suae nomen ordini
    Carmelitarum dedit ac tandem ex more ad socerdotium est provectus. Vere
    Reginaldus illud zelo zelatus sum pro Domino et proximo meo dicere
    poterit. Sit terra levis Reginaldo et requiescat in pace.
                  
 Scripsit Patricius Oenus