Annus
2 0 2 0


Saeculo tertio Romani invaserunt Graeciam. Tametsi antea exstabat commercium inter Italiam et Graeciam litterae latinaea Graecis funditus mutae sunt. Exempli gratia, versus heroicus quo Vergilius et alii latini poetae usi sunt versus graecus est. De latinitate “classica” dicta jam omnes scitis, mihi licebit eam omittere. De saeculo quarto post Christum natum nunc loquar. Imperium Romanum instituit scholam stabilem ubi fere omnes pueri et puellae condicione libera servileque linguae latinae “purae” sudere poterant. Ecclesia christiana fuit sola quae juvenes instituisset, non omnes autem docuit nisi nobilis condicionis. Quam ob rem lingua latina in populo muta est in linguas quae “romanicas” dicuntur. Linguam latinam servavit ecclesia in omnibus rebus cotidianis atque ad liturgiam pertinentibus. Nihil de litteris sacris hodie dicere cupio, scripserunt autem de multa qui in ecclesiae scholis educati sunt. Litterae latinae in media aetate floruerunt. Triste est quod discipuli in universitatibus nostris eis numquam studeant. Poetae medioevales valde abundant optimi. Si in initio mediae aetatis exemplum classicorum servaverunt, cito apparuerunt versus novi rythmici nec metrici. Conscii fuerunt Itali non pauci saeculo decimo quarto viventes debiti eorum erga antiquos scriptores. Franciscus Petrarca quaesivit et collegit manuscripta scriptorum antiquorum ut melius scripta eorum sciret latinitatem “puram” ipse scriberet. In media aetate mixta est enim latinitas cum linguis vernacularibus. Sic humanistae originem trahunt a cupiditate melius antiqua scripta cognoscendi. Fuit initium aetatis quae hodie vocatur “artes renascentes”. In fine mediae aetatis secuti sunt poetae normam antiquam scribendi. Claruerunt inter saecula decimum tertium et quintum scriptores latini sicut Petrarca, Mantuanus, Marullo, Mapheus Politianus, Verinus, Danta Alighieri, Sannazarus et caeteri... Saeculo decimo sexto, sermo latinus erat lingua ad res quae inter nationes tractantur universae Europae, tametsi usus linguarum vulgarium in rebus internationalibus crescebat. Vocabularium amplifictum erat in saeculis prioribus et aptum erat ad bene doctrinae servandum. Prestigium linguae maximum erat. Innumerabiles sunt scriptores hujus aetatis qui sermone latino usi sunt. Collatio eorum ad litteras europeas maximi momenti est. Omnes proferre non potero de aliquibus tamen oportet ut loquar. Erasmus philosophus eminens fuit, qui de rebus sacris in tempore bellorum religionum scripsit, et quoque methodum ad latine bene loquendum. Non minus noti nec minoris momenti sunt philosophi sicut Thomas More (qui scripsit Utopia) vel Francis Bacon, vel Copernicus astronomus, vel philologi sicut Guillaume Budé, Scaliger... qui multos libros doctissimos scripserunt. Multi sunt poetae: in Italia Pontano, André Alciat, Palingenus, tres fratres Amalteus, Andrelini vel Scaliger valde claruerunt. Ut breviter in Francogallia Michel de l'Hospital, Théodore de Bèze, Joachim du Bellay, vel Remi Belleau carmina latina relinquerunt magni momenti et summae pulchritudinis. Oportet ne omittam Britaniam Magnam, ubi floruerunt Thomas More qui epigramata nonnulla scripsit, Thomas Campion, poeta et homo musicus excellens, John Milton, quem omnes novimus et praecipue John Owen (latine Johanes Audoenus), cujus opus notum fuit in tota Europa; vocatus est “Martialis Anglus”. Saeculum decimum sextum maximi momenti est pro latinis litteris. Numquam, et quidem in temporibus antiquis, scripta sunt plura opera latina. In saeculo decimo sexto plures libri latine scripti excuti sunt quam in omnibus aliis linguis. Saecula decimum septimum et octavum fuerunt productio saeculi decimi sexti. Lingua latina etiam usi sunt philosophi (Descartes latine primum scripsit “Meditationes” suas antequam eas ad linguam francogallam transferret), viri docti (Galileus, Newton, Halley, aliorum nomina tacebo, latine scripserunt) et evidenter Ecclesia. Saeculo undevicesimo, post seditionem francogallam, lingua latina in manibus hominum doctorum erat, nec erat in usu in rebus inter nationes. Studebant tamen discipuli europaei latinitati classicae in universitatibus scholisque. Usus tamen latine in scholis loquendi, sicut solebant alumni societatis Jesus, praeteritus est. “Gradus ad parnassum” glossario adjuvante, discipulis omnibus qui laureati esse conabantur carmina latina in certamine scribenda erant. Servamus ita carmina tria a Rimbaud scripta... Voluptas autem carmina latina scribendi maxima fuit aliquibus poetis sicut Baudelaire vel Giovani Pascoli. Ille fuit poeta notissimus italus, qui saepe nostro Verlaine comparatus est. Scripsit nonnulla carmina latina sumae pulchritudinis.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae