Annus
2 0 2 0


MELEAGRI SYRII Γ'

Syriacus Meleagros in saeculo II ante Christum natum ortus atque Seleuco VI rege, qui Orientis potestatem anno XCVI ante Christum natum habuit, uixit. Ille Meleagros summus poetarum florilegus est, qui poetarum epigrammasin optimis electis florilegiorum primum composuit Στέφανος nuncupatum, ubi poetarum innumerorum nomen operaque traduntur.

Eius tamen poetae locos uitamque minime perspici explorariue potest, quod Antiochiam Syriacam eum peperisse multumque eum peragrauisse notum est, sicut in eius operis tertio carmine conscripsit:

Πρώτα μοι Γαδάρων κλεινὰ πόλις ἒπλετο πάτρα,

ἢνδρωσεν δ'ἱερὰ δεξάμενα με Τύρος:

εἰς γῆρας δ ὃτ ἒβην <ἁ> καὶ Δία θρεψαμένα Κῶς

κἀμὲ θετὸν Μερόπων ἀστὸν ἐγηροτρόφει.

Μοῦσαι δ'εἰν ὀλίγοις με τὸν Εὐκράτεω Μελέαγρον

παῖδα Μενιππείοις ἠγλάισαν Χάρισιν.

Antiochia clara Syrorum prima patria mihi,

postea sacra Tyros me accepit aluitque:

senex cum fierem, memet Iouis alma insula Cos

in Meroporum arce nutricat in senectute.

Musarum tandem chorus paucorum Eucratis filium

Menippi gratia Meleagrum elegerunt.

Multiuius ille Meleagros ibi euidetur, qui primum in Syriacorum finibus, ubi tamen Graius natus esse existimatur, illius Menippi Cynici gratia posteaque apud eius Philitae atque Callimachi ludum poeticam gloriam adeptus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae