Annus
2 0 0 9


De re statistica
Tres rei statisticae periti anates feras in palude venantur. Avolat in aera anas. Primus vir sclopetat: glans uno metro a laeva avem praetervenit. Secundus sclopetat: glans uno metro a dextra anatem praetervenit. Tertius non sclopetat at clamat: Mortua est!
***
Ego canisque meus in summa intermedia tres pedes habemus.
Stanislaus Varsoviensis - 29/09/2009
Amores programmatorum computatri
Programmator computatri in convivio sui collegarum, item rerum computatralium peritissimorum, narrat eventus praeteritae noctis:
- In caupona nocturna mulierem conveni, incredibili pulchritudine, flavissimis capillis...
- O, te felicem!
- Statim fere eam in habitaculum invitavi at illa dixit se libenter ituram...
- Incredibile!
- Modo limen domus transgressi sumus, illa poscit: Detrahe vestes meas!...
- Di immortales!
- Detraxi ergo vestes eius omnes usque ad subligar, quod in mensa nocturna posui, prope computatrum portabile...
- Quid!!! Laptopium emisti? Quale?
Enec - 19/09/2009