Annus
2 0 0 9


Nativitas Domini
Vt placida, exopto, pax pectora uestra gubernet
atque hoc lis taceat tempore dira sacro.

Nascitur in medio stabuli squalore redemptor,
Qui praedictus erat gentibus ore patrum
Nascitur ecce Deus sumens mortalia membra
et uenit hac sancta reddita nocte salus.
Desertis gregibus caelesti uoce uocata,
ut uideat puerum, rustica turba uolat.
Fidis iungite uos pastoribus. Approperate!
Venit enim ad cunctos caelica ab arce Deus!

Martinus Zythophilus - 25/12/2009
De tempore cui nomen adventus est
Num scis, Christe, tuum, cum uideris omnia, festum
nos celebraturos, ut tibi fiat honor?
Sideribus uitreis urbs tota refulget et omnes
auriculas explent dulcia metra nimis.
Mentitus barbam rubroque indutus amictu
cunctos, dona, monet scurra uagans, ut emant.
Lignea dat uinum requiemque taberna moramque,
laetitiaque alia uique leuatur homo.
Martinus Zythophilus - 13/12/2009
De molestiis discendi...
"Discere me nimium cogunt!" puer eiulat et flet.
"Stulte, parum disces, nil ubi questus eris!"


Martinus Zythophilos - 04/12/2009
Carmen autumnale
Autumni aura tepet. Frons mutat sera colorem.
Firma tuas uuas torcula, Bacche, terunt.
Horti poma ferunt nunc ultima, campus aristas.
Mox abitura mouet dulcia carmina auis.
Talia uoluebam laetatus et arua pererrans,
ictu cum quatitur castaneaque caput.
Martinus Zythophilus - 18/10/2009
Distichon diei Domini conveniens
Diuinum pueris regnum promittis eosque
inuitas; ueniunt, Christe uocator, anus.
Martinus Zythophilus - 18/10/2009
Bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater...

Germanos legimus plus nunc potare liquoris.
Acres nunc latices saepius ora lauant.
Quem mala cura premit, calices quoque fertur habere.
Cura quibus parcit, - pol! - calices quoque habent.
(...)
An potant cura plus cuncta premente Poloni?
Fundere plus nequeunt, dum licet, ecce bibunt.

Martinus Zythophilus - 21/09/2009
Iam potius potemus...
Non potes immitem potando pellere curam.
Si potu abstineas, non fugit illa tamen.

Martinus Zythophilus - 20/09/2009
Qui vectus...
Qui uectus peteret uir rustica festa camelo,
decidit – heu! – tergis, ebrius ut uir erat.
Naribus infractis est laesus; „Arabsne?“ requiris.
Alpicolam uidit decidere Oehnus iens.

http://tirol.orf.at/stories/378082/
Martinus Zytophilus - 06/08/2009
MARTINVS SODALIBVS SALVTEM PASCHALEM
Christum non retinent surgentem uincula mortis
et lapide amoto licta sepulcra patent.
O, ne quaesieris Stygiis in sedibus illum,
quem mortis tenebrae tres tenuere dies!
Deuicta superas rex morte reuertit ad auras,
ut tibi uita, miser, continua esset, homo.

VALETE

Martinus Zythophilus - 15/04/2009
In Natalem Ovidii Nasonis
Docte legendorum, natalem, lusor amorum,
grata tuum peragit Musa Venusque docens.
Versiculis gaudet sibi amata puella dicatis
uirque metris gaudet consiliisque tuis.

Et tua mutatas dixerunt carmina formas
uoluentisque poli signa diesque sacros.
Eripuit patriae ludentem Caesaris ira:
Num mihi quae fuerit, dicere, causa potes?

Quid tibi profecit tum tristia mittere Romam?
Mortua ab ignaris membra sepulta Getis.
Ingenioque tuo quereris periisse, poeta,
ingenioque tamen uiuis et arte tua.
Martinus Zythophilus - 23/03/2009
De die Cinereis
Parca dies hilares sunt tempora parca secuta.
Vber quae fuerat, carne patella caret.
Mensa macros habeat pisces atque intiba simplex,
uix onus ut cenae ligna recurua ferant.

Martinus Zythophilus - 02/03/2009
Autumnus

Alexander Pushkin

Quid tum in mentem meum somniantem non intrat?
Derghavin



I
October iam obvenit, de nudis thallis
Iam ultimam excutit frondem nemus.
Frigescit via, algor flat autumnalis.
A rivo alitur hydraletes hactenus,
Sed lacus congelaverat. Gaudialis
Vicinus festinat venatum meus.
Affecta germina hoc lusu effrenato,
Latratu canum aesculeta excitata.
II
Ver mihi displicet - nunc meum tempus.
Ingrata tabes, foetor, lutum - vere doleo.
Fervente sanguine, languori dati sensus.
Honores magis hiemi adoleo.
Delector nive. Ut cursus inoffensus
Traheae, levis esse et solutus soleo,
Cum viridis confota pellibus puella
Sollicita comprimit manum tibi bella!
III
Per speculum planorum fluviorum,
Acuto ferro calceato, labi laete!
Et curae amplae hiemalium festorum?..
Sed satis! Nam hiems nive locuplete
Taedebit etiam ursum incolam lustrorum!
Non potest aevum equidem completum
Armidis cum virentibus vectari trahis
Vel domi ad caminum acetasci magis.
IV
Ni ardor, pulvis, culices et muscae,
O aestas lucida, sis mihi voluptate!
Nos, perdens animi virtutes, uris usque.
Nos quasi agri laboramus siccitate.
Frigesci nos et imbui mens animusque,
Et hiemem meremus ipsa tempestate.
Placentis atque vino, ea comitata,
Inferias hae damus gelu et gelato.
V
Iurgatur autumnitas promota fere,
Sed mihi ista ridet, lector care,
Enitens dēcore placate atque mere.
Sic nata potest inamata allectare
Paternae domui. Me, nuntio sincere,
Horarum anni ea sola delectari,
In ea multum boni, quiddam in morosa
Inveni, animo sum haud glorioso.

VI
Qua hoc explanem? Est sane mihi grata,
Vt phthisicam placere vobis forte
Fit virginem, quae mortis condemnata
Misella labitur mansuete, caeca sorte.
Inspicitur in ore risus deflorato,
Non sentit frigus bustuarium devota,
Collucet etiam eius os rubore culto.
Adhuc vitalis est, cras autem sepulta.
VII
O maestum tempus, venustatem oculorum!
Iucundus mihi tuus abeuns ornatus.
Naturae delector magnifico languore.
Amoenus lucus auratus purpuratus.
In ramis stridula flatura flat frigore,
In caelo fluit fumus nubibus undatus,
Sol rarius, priores iam gelationes,
Atque remota hiemis minationes.
VIII
Autumnis singulis floresco, meo more.
Mi prodest frigus Russicum admodum.
Vivendi suetis rursum assumo amorem.
Vicissim abit somnus, fames incalescens.
Iucunde sentio fervescere cruorem,
Cupidines bullire. Felix, adulescens
Sum rursus vitae plenus – corpus meum tale
(Mi, quaeso, condona excessui prosali).
IX
Adducitur mi equus. Per tesqua plana
Flutante iuba fert equitem anhelus
Sonore, ungula ardente cana,
Retinnit equor rigens dissilitque gelus.
Deficit dies, in camino omnicano
Accensus ignis, tum clare sua melos,
Tum ieiune dat, ad eum quidem lego
Seu multa varia cum animo contego.
X
Tum obliviscor mundi, dulciter soporus
Figmento meo, suavis ipsis horis,
Et accedit ad me Musarum chorus.
Et plena angitur mens lyrici fervoris,
Vibratur, resonat, ac quaerit fores
Evasum denique soluta absque loris.
Occurrit mihi agmen hospitum invisum,
Praeterita, somnorum opera enisa.
XI
Et mentes strenuae tumultuantur fartae,
Et leves numeri adversi eis currunt,
Et digiti supplicant pennae, penna chartae,
Fit mora paula – solute versus fluunt.
Sic navis dormit mersa aquae artae,
Sed acres nautae abrupte se inruunt
Huc et illuc. Tumescunt lintea decora, -
En moles movitur, infindit undas prora.

Alexander Pushkin et Latine reddidit Andreas Kuriascinius - 16/02/2009