Annus
2 0 0 9

Nuntii
Acta
Breves
In orbe
Crater nugarum
Miscellanea
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Religio
Oeconomia
Socialia
Percontatio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronica TTT
Memoranda
Disticha
Folia
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Ellenica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Facetiae
Nubeculata
Varia
Palaestra
Vita Latina
Religio
Textus varii
Scholastica
Neolatinitas
Epistulae lectorum

OECONOMIA/ARS VIVENDI:

CENANTES MINUS SUMUNT PRETIOSAE ESCAE MARINAE
Crisi servantur langustae

Recentioribus mensibus homines cauponas Canadae frequentantes minus solito edunt escae pretiosae, quod phaenomenon sine dubio effectus est crisis oeconomicae – nuntiat ex Ottavia agentura Reuteriana in symbola, quae spectat imprimis ad consumptionem in oris Atlanticis Canadae luxuriosae escae marinae, ut sunt astaci, Latine noti etiam ut langustae, homari aut palinuri.

Praeterito anno enim piscatores Novae Scotiae, Novi Brunsvici necnon Insulae Principis Eduardi solebant astacos captos tabernis vendere septem dollariis Canadensibus pro libra, nunc autem maximum pretium libra homari attigat quattuor dollariorum.

"Lucrum nobis decrevit hoc anno circiter quarta parte, dum expensa piscationis eodem tempore aucta sunt 32 centesimis" – queritur diurnariis Ed Frenette, cui munus esse apud Associationem Piscatorum Insulae Eduardianae.

"Hospites US-Americani non plus cogitant se langustam, cibum scilicet luxuriosum, comesuros, crisi fiscali per orbem terrarum saeviente" – philosophice addit Frenette.

Consentit ei Laurence Cook Neobrunsvicianae Associationis Pisctorum Regionis Grand Manan, qui putat rebus ita stantibus regimen Canadianum debeat expensa ad marginem pretiorum (ut vectigalia etc.) fructuum maris spectantia deminuere.

Aggravaverit sortem piscatorum Canadensium decoctio Islandicae argentariae Glitnir, quae pecuniam creditam iis largiter praebere soleret.

Scripsit ANL